Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

AMEMUS DOMINUM

SERVO DEI FRANCISCO PALAU ET QUER HONORES BEATORUM TRIBUUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Amemus Dominum Deum nostrum, amemus Ecclesiam eius: illum sicut patrem, istam sicut matrem; illum sicut Dominum, hanc sicut ancillam; quia filii ancillae ipsius sumus. Sed matrimonium hoc magna caritate compaginatur: nemo offendit unum, et promeretur alterum» (S. Augustinus, Enarrationes in psalmos, 88, 2). Amor in Deum et in Ecclesiam, mysticism Christi corpus, vis fuit interior quae Venerabilem Dei Servum Franciscum a Iesu Maria Ioseph (in saeculo: Franciscum Palau et Quer) in itinere ad christianam perfectionem et in indefatigabili servitio apostolico quod, magnis et continuis cum iacturis, animis praestitit, sustinuit. Aytonae, in dioecesi Illerdensi, natus est die 29 Decembris anno 1811 a Iosepho Palau Miarnau et Maria Antonia Iosepha Quer Esteve; eodem die per Baptismi sacramentum populi Dei factus est particeps. Postquam Seminarii dioecesani alumnus fait (annis 1828-1832), cum fortiter exemplari et forma illiceretur Ordinis Fratrum Discalceatorum B. Mariae V. de Monte Carmelo, novitiatum Barcinonensem est ingresses et professionem religiosam fecit die 15 mensis Novembris anno 1833. Compulsus, una cum fratribus sodalibus, coenobium derelinquere ob rei publicae difficillimam condicionem, quae in Hispania facta erat, in locum confugit ubi natus est. Die 2 mensis Aprilis anno 1836 presbyteratus ordinem Barbastri accepit, deinde apostolicam industriam temporibus solitudinis et contemplationis variavit. Propter temporum iniquitatem in Galliam demigravit (annis 1840-1851), ubi experiri perrexit difficultates resque adversas, quibus tamen non est a fidelitate erga suam vocationem disiunctus nec in Ecclesiae servitio fatigatus. Barcinonem reversus, in Seminario dioecesano magister spiritus fuit et ad populum christianam doctrinam docendum instituit «Scholam virtutis quae celeriter crevit copiososque edidit fructus, sed non die duravit, quia religionis hostes obtinuerunt ut ea clauderetur et eius conditor, iniustis insimulationibus, in insulam Ebusam relegaretur. Ab omnibus derelictus, divini auxilii fiduciam non amisit, quod longis deprecationibus fecundisque meditationibus impetrare nitebatur. Et, quia lux abscondi non potest, denuo ei se nonnulli discipuli iunxerunt, qui initialis formae vitae communis initium attulerunt, labore et contemplatione temperatae.

Primis superatis auctoritatum loci diffidentiis, magnum et impensum apostolatum explicavit in omnibus insulae angulis et propagavit ubique pietatem Marialem. Anno 1860, generali venia et impunitate data, Barcinonem est reversus. Paulo post competentes iudices tandem agnoverunt illum omnino insontem esse earum insimulationem propter quas relegatus erat. Interea, altiore cognitione mysterii Ecclesiae illuminatus, cuius praecipua imago est Virgo Maria, munus suum certa et decretoria norma conformavit, gentibus videlicet praedicandi Ecclesiam, ad immensum pulchram et amabilem, nuntiandam esse, defendendam, iuvandam factis et, si necesse sit, etiam actibus heroum propriis. Ita Ecclesia facta est veluti centrum vitae eius optatum supremum eius vagi apostolatus. Ut id assequeretur, sine remissione et ardentissimo fervore multiplicem promovit navitatem scriptoris, apologetae, praedicatoris verbi Dei, moderatoris animarum, exorcistae. Fructus eius amoris erga Ecclesiam fuit etiam institutio Congregationis Fratrum a Caritate Tertii Ordinis de Monte Carmelo, nunc quidem exstinctae, et Congregationis Sororum tertiariarum a Virgine de Monte Camelo et a Sancta Teresia a Iesu, quae adolevit in duo Institute inter se seiuncta: Carmelitidum scilicet Missionariarum Teresianarum et Carmelitidum Missionariarum. Tota vita sacerdotalis Venerabilis Servi Dei est Christi passionem experta, mira cum fide, animi magnitudine et fortitudine acceptam. Ob iussam coenobiorum cessationem (anno 1835), non est fruitus dulcedine et bonis vitae communis, sed tamen spiritu semper coniunctus fuit Ordini suo seseque gessit ut verum S. Eliae et S. Teresiae a Iesu discipulum. In laboriosis apostolatus eventibus inque gravibus persecutionibus coniunctionem cum Deo coluit, veritatum aeternarum contemplationem, inexhaustam proximi caritatem et sedulam erga animas paternitatem. Ex fervida pietate in Eucharistiam et in Virginem Mariam vim hauriebat ut animose certaret cum potestate tenebrarum et dilatando Dei regno operam navaret. Hoc modo bonum certamen fidei certavit (cf. Iac 1, 12).

Dives meritis pie est vita defunctus Tarracone die 20 mensis Martii anno 1872. Cum fama sanctitatis, quam sibi vivus pepererat, perduraret, Archiepiscopus Tarraconensis Causam iniit Canonizationis. Consuetis actis Processibus ordinariis necessariisque effectis indagationibus in tabulariis Congregatione pro Causis Sanctorum moderante, perventum est ad Causae introductionem die 15 mensis Decembris anno 1981. Deinde Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum et Congregatio Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum faventi cum exitu de virtutibus disseruerunt. Decretum super virtutibus editum est coram Nobis die 10 mensis Novembris anno 1896.

Interim Bogotae Beatificationis causa celebratus erat Processus Ordinarius (annis 1960-1961) et insuper Processus Cognitionalis (annis 1980-1981) super sanatione, anno 1955 facta, domini Leontii Godoy Méndez, ingenti affecti haematomate post-traumatico inveterato sub dura matre, sanguinis profusione effrenata implicato et alto veterno. Ex inspectis processus instrumentis hanc sanationem, miram dictam atque ut talem deprecationi Servi Dei tributam, Consilium Medicorum affirmavit fuisse celerrimam, perfectam, mansuram et pro medicinis cognitionibus inexplicabilem. Hunc eventum praeter naturam evenisse agnoverunt etiam Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum et Congregatio Ordinaria Patrum Cardinalium atque Episcoporum; qua re coram Nobis proditum est Decretum super miro die 8 mensis Februarii anno 1988. Decrevimus dein ut Beatificationis ritus Romae celebraretur die 24 mensis Aprilis eodem anno. Hodie igitur, inter sacra Paschalia, in Foro Petriano, haec sumus elocuti: «Nos, vota Fratrum Nostrorum Antonii Ambrosanio, Archiepiscopi Spoletani-Nursini, Raimundi Torrella Cascante, Archiepiscopi Tarraconensis, Friderici Wetter, Archiepiscopi Monacensis et Frisingensis, Ismaëlis Marii Castellano, Archiepiscopi Senensis-Collensis-Ilcinensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Petrus Bonilli, Franciscus a Iesu Maria Ioseph Palau y Quer, Gaspar Stanggassinger et Sabina Petrilli, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Petri Bonilli die quinta mensis Ianuarii; Francisci a Iesu Maria Ioseph Palau y Quer die vicesima mensis Martii; Gasparis Stanggassinger die vicesima sexta mensis Septembris; Sabinae Petrilli die decima octava mensis Aprilis, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Sueta denique oratione habita de vita ac virtutibus Beatorum, quos modo commemoravimus, eosdem venerati sumus Ipsique primi summa cum pietate invocavimus. Quae vero per has Litteras statuimus, volumus Hunc et in posterum firma esse, rebus quibuslibet contrariis non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Aprilis, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana