Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CONVOCATIS AUTEM

IUNIPERO SERRA BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Convocatis autem Duodecim, dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent, et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos, et ait ad illos: "Nihil tuleritis in via, neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam neque duas tunicas habeatis". ... Egressi autem circuibant per castella evangelizantes et curantes ubique» (Lc 9, 1-3. 6).

Haec quidem verba, quibus munus evangelii nuntiandi Duodecim concredidit Dominus Iesus pariter atque aegritudinis fratrum levandae quos ipsi forte in itinere erant offensuri, probe planeque intellecta sunt atque ad effectum adducta a Dei servo, fratre Iunipero Michaële Iosepho Serra Ferrer, Ordinis Fratrum Minorum sacerdote. Procul dubio verba haec diutius volutavit ipse animo atque in iisdem eundem spiritum agnovit quo nempe Franciscus Assisiensis, illius Ordinis conditor in quem is ascriptus est, fratres suos quoquoversus mittere voluit.

Pedrae natus in Maiorica insula die XXIV mensis Novembris anno MDCCXIII, ex agricolarum familia quae sacro baptismatis rore tincto ei indidit nomen Michaëli Iosepho. Ingressus Fratrum Minorum Ordinem anno MDCCXXX, nomen habuit Iuniperum; qui subinde sacerdotio auctus anno MDCCXXXVII, aliquandiu philosophiam docuit et theologiam, haudquaquam pastorali usu neglecto, praedicatione nominatim, in qua protinus clari sibi peperit laudem praedicatoris.

Anno autem MDCCXLIX Mexicum petiit, ubi, paulo post quam illuc pervenerat, Missioni destinatus est quae vocabitur Sierra Gorda quaeque inter septemtriones et orientem solem sita erat, Mexicopolis respectu. Novem per annos ibidem Dei servus novitiorum magistri functus est munere, qui interea praedicationem factitabat praeoptatam. Anno MDCCLXVII praeses est renuntiatus Inferioris Californiae missionum, atque exigue biennio post ad Superiorem transiit Californiam (quae nunc Californiae Civitas vocitatur), ubi, illo praesertim auctore, S. Didaci, S. Caroli Borromaei, S. Antonii Patavini, S. Gabrielis Archangeli, S. Ludovici Episcopi, S. Francisci Assisiensis, S. Ioannis a Capistrano, S. Clarae Assisiensis atque S. Bonaventurae exstiterunt missiones.

Inter autem missionarios atque in California Hispaniae vicarium regis ortae dissentiones Fratri Iunipero ansam dederunt «Iurium Indorum constitutionem» conscribendi, qui pariter sibi moderandi et educandi Indos officium vindicabat, sacro fonte lustratos.

Cunctis in missionibus in agris excolendis copiisque naturae rerum utendis instituerunt Frater Iuniperus eiusque fratres Indos ut obtinerent hi potiorem vitae condicionem.

Eius erga Indos amor eandem habebat vim animique effusionem atque amor ille evangelicus, qui quidem ex plena sui abnegatione constabat atque reconciliationis pacisque spiritu, tum spectatis christianis Indis, tum paganis. Quae vero Frater Iuniperus scripsit vicario regis verba habentur veluti vitae institutum ac spiritale testamentum: «Si forte sive christiani sive pagani Indi me necaverint, eis ignoscendum erit ... Interfector adiuvandus erit sibi ignotum esse ut intellegat, unde christiana lex adimpleatur quae peccatoris non vult mortem sed salutem».

Postremos suae vitae annos in missionibus moderandis transegit Frater Iuniperus ac in litteris conscribendis omnibus missionariis, novas cupiens instituere missiones. Die XXVIII mensis Augusti mortuus est anno MDCCLXXXIV in missione S. Caroli Borromaei, ab omnibus defletus, praesertim ab Indis veluti «Benedictus Pater». XXXIV annos in missionario opere impendit, qui sustentabatur a Iesu, cui usque ipse mentem convertebat veluti Cruci affixo, qui inenarrabiles dolores pro hominum redemptione passus est. Ipsius magna sane caritas maiores minoresque natu permovit, qui eum noverunt ac tanquarn sanctum et apostolum germanum suspexerunt.

Eius sanctitatis fama semper exstitit viva atque in dies increbruit ad praesentem usque aetatem.

Ab anno MCMXLVIII ad annum MCMXLIX processus habitus est informativus in dioecesi olim Montereyensi in California et Angelorum in California.

Anno autem MCMLXXXI a Congregationis pro Causis Sanctorum officio historico-hagiographico positio super vita et virtutibus edita est. Deinde, nempe ad iuris normam, apud eandem Congregationem de virtutibus Servi Dei rite disceptatum est; quas heroicas fuisse die IX mensis Martii, anno MCMLXXXV, Ipsi declaravimus.

Mirum ad beatificationem Servi Dei productum, est die XV mensis Aprilis anno MCMLX patratum in nosocomio quod vulgari sermone De Paul appellatur et in urbe Sancti Ludovici situm est, quae ad foederatas civitates Americae Septemtrionalis pertinet; quo miraculo soror religiosa fruita est Bonifatia Dyrda.

Servatis ex iure servandis, die XI mensis Decembris anno MCMLXXXVII constare de veritate eiusdem mirae sanationis decrevimus.

Statuimus demum ut beatificationis ritus Romae in foro Petriano die XXV mensis Septembris anno MCMLXXXVIII celebraretur.

Hodie igitur inter sacra hanc sumus formulam elocuti: «Nos, vota fratrum nostrorum Sergii Obeso Rivera, Archiepiscopi Ialapensis, Aloisii Bommarito, Archiepiscopi Catanensis, Anastasii Alberti Ballestrero, Archiepiscopi Taurinensis, Thaddaei Shubsda, Episcopi Montereyensis in California, Laurentii Noël, Episcopi Trifiuvianensis in Canada, Michaëlis Roca Cabanellas, Archiepiscopi Valentini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Michaël Augustinus Pro, Iosephus Benedictus Dusmet, Franciscus Faà di Bruno, Iuniperus Michaël Iosephus Serra Ferrer, Fridericus Janssoone Bollengier, Iosepha Naval Girbés, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Michaëlis Augustini Pro die vicesima tertia Novembris, Iosephi Benedicti Dusmet die quarta Aprilis, Francisci Faà di Bruno die vicesima septima Martii, Iuniperi Michaëlis Iosephi Serra Ferrer die vicesima octava Augusti, Friderici Janssoone Bollengier die quarta Augusti, Iosephae Naval Girbés die vicesima quarta Februarii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Postquam haec ediximus, primum Nos Ipsi sumus novos Beatos deprecati eorumque virtutes universis Christifidelibus proposuimus ad imitandum, a Deo simul postulantes ut in Ecclesia sua, utpote fecunda sanctorum Matre, eiusmodi continenter excitet viros et mulieres: qui vitae suae exemplo, quasi lumine iter salutis indicant fratribus, ad caelestia regna quidem pervenire sinceris animis nitentibus, sed multis in difficultatibus versantibus. Quod vero decrevimus, volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis rebus minime obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Septembris, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana