Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CONSTAT CHRISTIFIDELES

BEATA MARIA VIRGO, TITULO «MATRIS ECCLESIAE» INVOCATA,
PATRONA APUD DEUM DIOECESIS CAGUANAE IN PORTU DIVITE CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Constat Christifideles dioecesis Caguanae in Portu Divite Beatam Mariam Virginem titulo «Matris Ecclesiae» invocatam peculiari cultu prosequi eamque impense venerari tamquam animarum suarum Magistram et Reginam. Qua re, cum Venerabilis Frater Henricus Emmanuel Hernández Rivera, Episcopus eiusdem dioecesis, communia cleri populique vota excipiens, electionem Beatae Mariae Virginis memorato sub titulo in Patronam apud Deum Ecclesiae suae rite probaverit atque, datis litteris die XXVII mensis Septembris hoc anno, petiverit ut electio et approbatio huiusmodi, iuxta «Normas de Patronis constituendis» et ad normam Instructionis «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, ab hac Apostolica Sede confirmarentur, Nos, istius cupientes preces audire Pastoris, comprobatis iis, quae Congregatio pro Cultu Divinno, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem titulo «Matris Ecclesiae» invocatam Patronam apud Deum dioecesis Caguanae confirmamur, cum omnibus iuribus et liturgicis privilegiis iuxta rubricas consequentibus. Has denique Litteras Nostras sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Novembris, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiia

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana