Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

HAUD SEMEL

PAROECIALE TEMPLUM BEATAE MARIAE VIRGINI
IN CAELUM ASSUMPTAE DICATUM IDEMQUE IN OPPIDO CAMOGLI
SITUM IN NUMERUM ASCIBITUR BASILICARUM MINORUM

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Haud semel Nos neque uno modo erga Virginem Mariam pietatem inter fideles fovere et provehere consirevimus, probe sane scientes homines ad eandem cum fiducia decurrentes, aerumnis in sinu eius depositis, sollicitudine aegritudineque levari, ipsamque autem omnibus omnes donis caelestibus cumulare. Sacra nimirum illa aedes Beatae Mariae Virgini in caelum Assumptae dicata, quae in oppido Camogli exstat in archidioecesis Ianuensis-Bobiensis finibus, huius pietatis clara habetur seder. Ibi enim, praeter opera politiore sane arte perfecta, cum Dei cultus tum praesertim Deiparae veneratio conducibiliter praestant. Quocirca quandoquidem Venerabilis Frater Noster Ioannes S.R.E. Cardinalis Canestri, archiepiscopus Ianuensis-Bobiensis, simul cleri simul populi fidelis expromens optata, postulavit ut quod supra memoravirnus templum in Basilicis Minoribus numeraretur, Nos quidem sollicito sane animo precibus his concedendum esse arbitramur. Itaque probatis iis quae Congregatio pro Cultu Divino de hac re decrevit consiliis, factis a Nobis quondam potestatibus, Beatae Mariae Virginis sacra aedes, de qua sumus locuti, ut in numero Basilicarum Minorum recenseatur statuimus et iubemus, iuribus nempe ac liturgicis privilegiis pariter attributis quae ad templa dignitate hac exornata spectant. Diligenter proinde serventur quae secundum decretum «De titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii, anno MCMLXVIII, exaratum, servanda sunt. Quibusvis rebus contrariis minime obsistentibus. Optamus demum, aucto huius sacrae aedis statu, et studemus ut devotio erga tantam tamque beneficam et amantissimam Patronam confirmetur et dilatetur, unde inibi fidei opera affatim largiterque multiplicentur.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Novembris, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana