Index   Back Top Print

[ ES  - IT  - LA ]

IOANNIS PAULI PP. II
SUMMI PONTIFICIS

EPISTULA APOSTOLICA

PLURIMUM SIGNIFICANS

AD PRAESULES, SACERDOTES, FIDELES ECCLESIAE
MILLE QUADRIGENTIS ELAPSIS ANNIS
A GREGORIO MAGNO CREATO PONTIFICE ROMANO

 

Venerabiles Fratres ac dilecti Filii Filiaeque dilectae
Salutem et Apostolicam Benedictionem.

Plurimum significans eventus dignusque et ipse, qui cunctis ab Ecclesiae fidelibus verum ab Episcopis maxime ac Presbyteris commemoretur, iam exsistit millesimus quadringentesimus mox exiturus annus ex quo in Romanum est Episcopum Gregorius Magnus adlectus. Honorificus vero idem titulus quo excelsitas eius est immortalitati commendata, acerrimus dein pastoralis ipsius animus, qui primaria veluti regula obligatioque ad quam reliqua referebantur, omnia antecessit curis universis et civilibus ei quoque explendis muneribus, Augustini sociorumque missio ad Anglos in arduum sane frugiferumque evangelizationis opus: quaedam hae sunt eminentiores personae illius et ingenii partes quae, ob magnam insignis exempli etiamnum homines obstringentis vim, licet multa praeterierint ab eius aetate saecula, peculiarem merentur sibi mentionem.

Suis autem ex humanis sacerdotalibusque rationibus ipsa Gregorii forma admirantibus item hodie nobis ante oculos obversatur et, quantumvis mutatae - ne dicamus novae - invaluerint societatis humanique cultus condiciones, tamquam valentissima fidelitatis evangelicae testificatio spectatur necnon vehemens quidem studii nostri incitamentum resque inveniendi virtutis nobis hominum pastoribus propriae.

Servus servorum Dei: appellationem hanc eo ab ipso sumptam iam diacono in pluribusque usurpatam epistulis constat communem deinceps evasisse nominationem et quasi quandam Episcopi Romani definitionem. Pariter aliunde elucet demissa vere ex mente effecisse illum ex eodem titulo ministerii sui insigne atque universalem propter apostolatum suum in Christi Ecclesia omnino sese semper existimavisse et maximum primumque commonstravisse servorum Dei servum, omnium videlicet ad Christi ipsius exemplum famulum qui conceptis id adseveraverat verbis: “Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis” (Matth. 20, 28). Intima igitur ipsi fuit dignitatis propriae conscientia, ad quam trepidante valde mente accessit, cum nequiquam esset in tenebris restare conatus ut eam declinaret; at luculenta simul conscientia fuit proprii serviendi officii, cum et is intellegeret ipse et intellegere ceteros doceret omnem esse praesertim in Ecclesia auctoritatem suapte natura ministerium.

Talis vero proprii muneris pontificii notio ac pro rata parte cuiusvis pastoralis operis vocabulo perstringitur et continetur responsalis officii: quicumque enim quodvis exerceat in Ecclesia ministerium, respondere eum de illo oportet, quod agat, non hominibus solis neque animabus sibi creditis sed etiam in primisque Deo ipsiusque Filio, cuius totiens nomine se gerat quoties supernaturales gratiae partiatur thesauros, Evangelii nuntiet Veritates, dirigendi operam persequatur et gubernandi.

Eandem vero hanc notionem, quae vigilans est propriorum officiorum conscientia, non tantum operibus totum per pontificatum procuratis reperimus confirmatam sed ipsius aequabiliter scriptis, illo potissimum quidem quod tot saecula fuit etiamque nunc incomparabilis liber manualis pro hominum pastoribus est et quod synodi atque concilia commendaverunt complura. Quantumvis notae quaedam sint affirmationes Regulae Pastoralis Sancti Gregorii, sicut illa qua dicit: “Ars est artium regimen animarum”, voces tamen graves ac monitoriae, quae praeponuntur et sequuntur eam, quomodonam excidere de memoria possunt? “Ab imperitis ergo pastorale magisterium qua temeritate suscipitur! . . . saepe qui nequaquam spiritalia praecepta cognoverunt, cordis se medicos profiteri non metuunt”. Et rursus: “Nemo quippe amplius in Ecclesia nocet quam qui perverse agens nomen vel ordinem sanctitatis habet” (S. GREGORII MAGNI Regula Pastoralis, I, 1, 2).

Transactis viginti iam quinque annis a Concilio Vaticano Secundo absoluto quod non manco nec levi quodam iudicio, sed efficaci aliqua electione, temporum recentiorum necessitatibus respondente, appellatum “pastorale” est proindeque ad Evangelii salutis ministerium proprie destinatum, plurimum sane proderit expedietque in manus hunc vere aureum sumere librum, unde doctrinae etiamnum valentes hauriantur et utiles profecto pastorali ex consuetudine monitiones et - ut ita dicamus - ipsa artis cuiusdam arcana, quam necesse omnino est prius addisci, quam deinceps exerceatur.

Evangelii missio praeconum ad “gentem Anglorum”, quam peropportuno instinctu pastorali statuerat Gregorius et Augustinus monachus perfecit, loquendi Nobis argumentum indolis videlicet oecumenicae praebet, quod non solis Ecclesiae Catholicae fidelibus proponere cupimus, verum Fratribus ac Sororibus Anglicanae quoque Communionis. Quanta enim cum animi commotione inter historica Sancti Bedae Venerabilis scripta paginae illae perleguntur adventum beati Dei Servi Augustini eiusque monachorum in Britanniam enarrantes necnon adsiduas Romani Pontificis curas, quas de iis prae se ferebat eorumque incepto cum amanti nempe ac vigili oculo ipsos procul sectabatur! Adibant enim “tam periculosam, tam laboriosam, tam incertam peregrinationem” quam missionales iidem viri adeo etiam intermittere cogitabant, sed alacriter repetiverunt ob illius hortativa incitamenta, qui miserat eos imperabatque ut “omni instantia, omnique fervore” incohatum iam persequerentur opus. Quod feliciter quidem, auxiliante Domino, exiit pacificamque peperit Regno Dei Insulae illius deditionem. Ita porro eiusdem Sancti intellegitur celebratio, grati nimirum animi plena atque amoris, quae ibi eius morti adnectitur: “recte nostrum appellare possumus et debemus apostolum” - inibi legitur - “Quia . . . nostram gentem eatenus idolis mancipatam, Christi fecit Ecclesiam, ita ut apostolicum illum de eo liceat nobis proferre sermonem (Cfr. 1 Cor. 9, 2): quia etsi aliis non est apostolus, sed tamen nobis est; nam signaculum apostolatus eius nos sumus in Domino”(Cfr. S. BEDAE VENERABILIS Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, I, c. 23 ss.; II, c. 1).

Nostris pariter diebus sacrum hoc “Signaculum” perdurat neque propter comprobatas solum rationes historiaeque coniunctiones, sed multiplicia etiam ob vincula, quae acerbi discidii vicissitudines supervaserunt, adhuc vehementer permovere potest impellereque ut ex caritate et veritate iterum viae benedictae unionis ac fraternae consensionis reperiantur. Gregorium enim immutabili cum admiratione venerationeque tum Catholici respiciunt tum etiam Anglicani qui in suscepto iam oecumenicae operae itinere figuram offendere valent ipsius uti pastoris seduli eiusque vocem confirmantem illos et cohortantem tum etiam consolantem.

Tria tamen praeterea adiuncta sunt quibus praestantis huius Pontificis nuntius accommodatior etiam redditur haec ad tempora nostra. Quem ad modum videlicet Romana ipsius civitas atque communitas nativa cum domo ibi quadam antiquissima nobilissimaque faciebant ut Urbis acriter perciperet necessitates, ita christiana profecto eius vocatio ac pontificia industria eum permovebant ut in totius omnino Ecclesiae commoditatem indefatigabili studio operaretur.

Multiplex vero haec sollicitaque Gregorii cura clarum praestat indicium tribus de ecclesiasticis eventibus quos iam praenuntiavimus: Synodi nempe dioecesis Romanae celebratio iam magnam est partem praeparata; instat Episcoporum Synodi congressus ubi de presbyterorum hodie institutione agetur; advocata iam est synodalis congressio omnis Europae Episcoporum.

Insignis utinam Pastoris recordatio studium opusque sustineat ipsius Successoris et adiutorum Episcoporum necnon parochorum et omnium aliorum - sacerdotum, religiosorum et religiosarum atque christifidelium - qui proxime in navitate pastorali Romae eiusque circumiacentis provinciae versantur, ut prudens iis tribuatur intellectus et animi firmitas, quibus graves adeant quaestiones indolis religiosae moralis spiritalis, cum incremento Urbis coniunctas cumque cultus humani conversione et ipsis gubernii civilis atque administrationis difficultatibus! Quod ille “sua” fecit pro Roma impeditis sane adversisque temporibus, multiplicatum nobis suadet ardorem nosque magnopere incitat vires ut duplicemus unde coepta congruenter ordinentur ac dirigantur quae sunt iam inter manus vel suscipi posthac oportebit, ne intra Romae hodiernae fines immutetur neve obscuretur christianae Romae vultus.

Ad argumentum vero quod attinet deliberationibus conventus synodalis mense Octobri propositum, persuasum plane habemus doctrinam effigiemque Sancti Gregorii velut vitae pastoralis magistri perpetuo quidem valere et admodum educandis sacerdotibus prodesse. Etenim complectitur illa nominatimque praescribit idoneam et diligentem institutionem ipsum ad exercitium pastoralis “artis”; praestituit similiter et fovet cuiusque ministri facultatem sese diversa accommodandi ad tempora ac percipiendi simul interiora et exteriora adiuncta tum hominum tum locorum, in quibus necesse est suum Pastores expleant apostolatum; at extollit in primis et monet animarum moderationem proprio cum rerum gerendarum sollicitudinumque cumulo non solum interiorem non turbare nec disicere vitam sed ex ea ipsa potius profluere debere. Hoc enim ex medio fonte sive “centro”, id est de corde Pastoris fidei lumine perfuso igneque caritatis incenso, quodlibet concrescit opus bonum. Hinc ideo moveri debet et huc referri venturorum sacerdotum opus educationis quod tunc tantum prosperari poterit, cum probatus sui gregis pastor in ministerii erit operam ingressus.

Peculiaris dein Episcoporum Europaeorum Synodus, perinde ac saepius iam ediximus, duobus oportebit maximis interrogationibus respondeat: altera quarum praeteritum respiciens tempus “propria dona” tangit, quae tam orientalis quam occidentalis Ecclesiae potuerunt adhuc inter se possuntque permutare vicissim (Cfr. Lumen Gentium, 13); altera quidem in futurum prospiciens aevum expendit quo pacto adiuvari possit et ulterius explicari mutua haec “donorum permutatio” ad novam Continentis evangelizationem.

Triplicem propter hunc eventum Sancti Gregorii Magni singularia invocamus praesidia etiam cum Sanctorum Romanae Ecclesiae Pastorum auxiliis, ut Nobis subvenire dignetur ipsis iisque una omnibus, qui diversas apud Ecclesias per orbem disseminatas participes officiorum sunt pastoralis navitatis, unde novas perspicere necessitates valeamus novasque quaestiones, unde exorientes nunc occasiones adhibeamus in responsum, unde instrumenta ac vias in antecessum disponamus Ecclesiam ad tertium Millennium christianum adducendi, aeterno nimirum salutis nuntio nihil corrupto, verum aetatibus deinceps nascituris oblato patrimonii incomparabilis instar.

Longo quamvis tempore remoti exemplar insignis Pontificis nisus nostros conatusque efficaciter corroboret in aedificationemque Christi Ecclesiae ac progressionem efficacitate augeat magna, praestite Apostolica Nostra Benedictione.

Ex Aedibus Vaticanis die xxix mensis Iunii, in Sollemnitate Sanctorum Petri et Pauli, anno mcmxc, Pontificatus Nostri duodecimo.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana