Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CUM NUPER

SANCTUS ALOISIUS GONZAGA, RELIGIOSUS, PATRONUS APUD DEUM CIVITATIS
 AC DIOECESIS SANCTI ALOISII DE MONTES BELOS IN BRASILIA CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Cum nuper nomen dioecesis Sancti Ludovici de Montes Belos sit mutatum in Sancti Aloisii de Montes Belos appellationem, cumque pariter fideles eiusdem Ecclesiae Sanctum Aloisium Gonzaga, religiosum, peculiari quidem cultu prosequantur tamquam clarissimum exemplum fidei, spei et caritatis, Venerabilis Frater Washington Cruz, Episcopus illius Sedis, communia cleri populique vota excipiens, electionem Sancti Aloisii Gonzaga, religiosi, in Patronum apud Deum civitatis ac dioecesis suae rite probavit atque, litteris die XXVII mensis Iunii hoc anno datis, petivit ut electio et approbatio huiusmodi iuxta Normas de Patronis constituenda et ad normam Instructionis «de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, ab hac Apostolica Sede confirmentur. Nos igitur, tam sollertis cupientes preces audire Pastoris, comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra usi potentate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum Sanctum Aloisium Gonzaga, religiosum, Patronum apud Deum civitatis ac dioecesis Sancti Aloisii de Montes Belos loco Sancti Ludovici confirmamus, cum omnibus iuribus et liturgicis privilegiis iuxta rubricas consequentibus. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque effectus sive nunc sive in posterum habeant. Contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Augusti, anno MCMXC, Pontificatus Nostri duodecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana