Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MESSIS QUIDEM

VENERABILI SERVO DEI HANNIBALI MARIAE DI FRANCIA
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam» (Mt 9, 38).

Venerabilis Servus Dei Hannibal Maria Di Francia a iuventute intellexit haec divini Redemptoris verba non simplicem esse adhortationem, sed expressum praeceptum, urgens invitamentum, «remedium certum», ut ipse dicebat, ad donum multarum sanctarumque vocationum obtinendum a Deo. Et quidem illius «Rogate» studium, quod est Domini votum, charisma fuit et propositum cui totam suam dedidit vitam atque, una cum puerorum educatione, proprietas fuit eius Institutorum, in quinque Continentibus diffusorum. Is idcirco apostolus perhibetur precationis pro vocationibus et orphanorum ac pauperum pater.

Venerabilis Servus Dei Messanae ortus est die V mensis Iulii anno MDCCCLI, nobili genere. Quindecim vix annorum est patre orbatus. Haec acerba experientia eius animum praeparavit ad peculiarem illam lenitudinem, qua est pueros, praesertim orphanos et egenos, prosecutus. Festinato iuvenem se ostendit poetico instructum ingenio. Sed olim improvisam et imperiosam animadvertit ad sacerdotium vocationem, cui prompte et generose respondit.

Ecclesiasticis studiis perfectis, die XVI mensis Martii anno MDCCCLXXVIII est sacerdos ordinatus. Dominus eius direxit gressus ad «Case Avignone», quae dicebantur, pauperrimum urbis vicum. Ibi, non paucis superatis difficultatibus, Deo inconcusse fisus, illum miseriae locum recreavit, ibique duo exstruxit orphanotrophia: alterum pro puellis, quod est apertum die VIII mensis Septembris anno MDCCCLXXXII alterum pro pueris, quod est apertum die IV mensis Novembris insequentis anni. Initio anni MDCCCLXXXII eius Archiepiscopus, servus Dei Iosephus Guarino, illum Canonicum nominavit Basilicae Cathedralis Messanensis eodemque anno seminarii alumnos spiritaliter formandos ei concredidit.

Ut in Ecclesia consilia sua apostolica ad effectum adduceret, die XIX mensis Martii anno MDCCCLXXXVII Congregationem Filiarum a Divino Zelo instituit et die XVI mensis Maii anno MDCCCLXXXXVII Congregationem Rogationistarum a Corde Iesu. Attamen, pro magna sua humilitate, numquam se institutorem putavit, sed solummodo inceptorem, cum, eius sententia, verus conditor Iesus Eucharisticus esset habendus, qui semper eius vitae et Operum fundamentum fuit. Maximo amore sacerdotium dilexit ipseque primus nisus est bonus esse Evangelii operarius et secundum cor Dei sacerdos. Ut cognitionem diffunderet Operis «Rogate», multa est aggressus incepta, inter quae institutionem, anno MDCCCLXXXXVII «Sacrae Societatis» pro episcopis, praelatis et sacerdotibus et, anno MCM «Piae Unionis Rogationis Evangelicae a Corde Iesu» pro omnibus fidelibus.

Caritate est constanter impulsus immensa, vivissima fultus fide et iudiciis motus prorsus supernaturalibus; in humilibus namque inque derelictis ipsum videbat Dominum nostrum Iesum Christum. Spei ceterarumque sacerdotalium virtutum vi est confirmatus, quas copiose fervida pietate alebat et filiali cultu Virginis Mariae.

Calendis Iuniis anno MCMXXVII, sex et septuaginta annorum, pie in Domino obdormivit. Populi concursus, qui eius exsequias est prosecutus, ultroneus fuit, magnus, animos commovens. Ex eo die corpus eius quiescit in Templo Rogationis, quod is voluit et aedificavit tamquam locum deprecationis pro vocationibus.

Durante post eius mortem sanctitatis fama, Archiepiscopus Messanensis Causae canonizationis initium fecit. Praescriptis celebratis canonicis Processibus, sunt iuxta normas inspectae virtutes. Dein, coram Nobis, die XXI mensis Decembris anno MCMLXXXIX est Decretum vulgatum quo agnovimus Venerabilem Servum Dei Hannibalem Mariam Di Francia gradu heroico virtutes exercuisse theologales, cardinales et adnexas. Interim Processus Canonicus celebratus erat in dioecesi Guaxupensi de coniecta sanatione in Brasiliana urbe Passos patrata et precibus tributa Venerabilis Servi Dei. Post disceptationen Consilii Medicorum Congregationis de Causis Sanctorum, exitu cum faventi est eodem a Theologis necnon a Patribus Cardinalibus et Episcopis inquisita et die XII mensis Septembris anno MCMXC coram Nobis Decretum editum est super miro.

Decrevimus dein ut beatifications ritus die VII mensis Octobris eodem anno celebraretur.

Hodie igitur, in foro Basilicam Sancti Petri Vaticanam prospiciente, hanc inter Sacra pronuntiavimus formulam: «Nos vota fratrum nostrorum Ioannis Saldarini, Archiepiscopi Taurinensis, et Ignatii Cannavò, Archiepiscopi Messanensis-Liparensis-Sanctae Luciae, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Iosephus Allamano et Hannibal Maria Di Francia Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Iosephi Allamano die decima sexta Februarii et Hannibalis Mariae Di Francia die prima Iunii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae autem his statuimus Litteris rata esse et firma nunc et in reliquum tempus volumus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Octobris, anno MCMXC, Pontificatus nostri duodecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana