Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

INTER SACRAS

PAROECIALE ET ABBATIALE TEMPLUM BEATAE MARIAE VIRGINIS
IN CAELUM ASSUMPTAE DICATUM, QUOD IN URBE PRAGA EXSTAT,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Inter sacras aedes Pragae, clarissimae urbis, eminere novimus paroeciale et abbatiale templum Beatae Mariae Virgins in caelum Assumptae, in quo, ornamentis artisque operibus decoro, et Deipara Virgo impensa pietate colitur et iam a XVII saeculo pie servatur corpus Sancti Norberti, Archiepiscopi, Conditoris Ordinis Praemonstratensis atque Bohemiae Patroni. Qua re, cum Venerabilis Frater Miloslaus Vlk, Archiepiscopus Metropolita Pragensis Ecclesiae, litteris die V mensis Septembris hoc anno datis, etiam nomine Abbatis Generalis omniumque sodalium Ordinis Praemonstratensis necnon cleri populique sui petiverit ut idem templum titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos, peculiare dilectionis Nostrae documentum cupientes praebere, enixis precibus obsecundandum esse putamus. De sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, Apostolica Nostra usi potentate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum templum, de quo mentionem fecimus, titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus, cum omnibus iuribus et liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt, us tamen servatis quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Ceterum vota facimus ut auctus tam antiquae ac nobilis ecclesiae honor bene vertat quoque in spirituale bonum omnium fidelium qui in eam ingredientur Dei auxilium ac validissimum Virginis Mariae et Sancti Norberti patrocinium rogaturi. Has denique Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Novembris, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri quarto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana