Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

OBVERSATUR SAEPE

IMAGO DEIPARAE VIRGINIS DE FATIMA, QUAE PIE SERVATUR
IN TEMPLO PAROECIALI  BEATAE MARIAE VIRGINI, REGINAE POLONIAE,
DICATO INTRA FINES URBIS CRACOVIAE REGIONIS
«NOWA HUTA BIENCZYCE» APPELLATAE, PRETIOSO DIADEMATE
REDIMIRI SINITUR «NOMINE ET AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS»

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Obversatur saepe ante Nostros oculos Deipara Virgo de Fatima, quam Christifideles urbis Cracoviae regionis «Nowa Huta Bienczyce» appellatae, metallorum praesertim opifices, singulari colunt pietate ac benignissimam Matrem atque sapientem Magistram suae habent vitae, cuiusque pulcherrimam imaginem frequentes venerantur pie servatam in paroeciali templo ibidem exstante, Beatae Mariae Virgini, Reginae Poloniae, dicato, quod Nosmet Ipsi, cum fungebamur munere Archiepiscopi Metropolitae eiusdem civitatis, die XV mensis Maii anno MCMLXXVII sollemni ritu consecravimus inter effusam laetitiam civium. Quare, cum Venerabilis Frater Noster Franciscus S.R.E. Cardinalis Macharski, sacrorum Antistes Cracoviensis, litteris die XX mensis Februarii hoc anno datis, etiam cleri populique sui nomine petiverit ut imaginem, quam diximus, Nostro nomine et auctoritate pretioso diademate posset redimire, Nos, paternae dilectionis documentum tam dilectis filiis cupientes praebere, eius sollertis Pastoris precibus libentissime obsecundandum esse putamus. Sententia igitur audita Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, Apostolica usi potestate petenti Praesuli partes committimus ut eidem imagini Deiparae Virginis de Fatima Nostro nomine et auctoritate pretiosam imponat coronam, iuxta probatum liturgicum ritum. Minime vero dubitamus quin concessus honor in religionis bonum populique spiritualem in profectum cedat pariterque fore confidimus ut ii omnes, qui eandem venerantur imaginem, ad colendam praecelsam Dei Genetricem magis magisque incitentur, ita ut regio «Nowa Huta Bienczyce», sicut bene ominati sumus in dedicatione paroecialis templi, maneat semper «Matris Regnum». Denique volumus ut hae Litterae ratae sint nunc et in posterum, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Martii, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana