Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

IN FLORENTI NEDERLANDIAE

PAROECIALE TEMPLUM EXALTATIONIS SANCTAE CRUCIS, QUOD
IN OPPIDO «RAALTE» INTRA FINES ARCHIDIOECESIS ULTRAIECTENSIS EXSTAT,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – In florenti Nederlandiae oppido «Raalte» nuncupato, intra archidioecesis Ultraiectensis fines posito, novimus eminere templum paroeciale Exaltationis Sanctae Crucis, quod, ornamentis decorum mirisque artis praestans operibus, centrum est notum spiritualis vitae operumque pastoralium et communionis ecclesialis non solum pro fidelibus catholicis eiusdem loci sed etiam pro finitimis. Qua re, cum Venerabilis Frater Noster Adrianus Ioannes S. R. E. Cardinalis Simonis, Archiepiscopus Metropolita Ultraiectensis, litteris die VIII mensis Aprilis superiors anno datis, etiam cleri populique sui nomine petiverit ut eandem sacram aedem titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos, paternae benevolentiae signum dilectis filiis eius catholicae communitatis cupientes praebere, tam sollertis sacrorum Antistitis precibus libenti animo obsecundandum esse putamus. De sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, Apostolica summa usi potentate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum paroeciale templum, de quo mentionem fecimus, titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus, cum omnibus iuribus ac liturgicis concessionibus, quae Ecclesiis hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX (Prot. CD 500/89) editum, servanda sunt. Minime vero dubitamus quin concessus honor in religionis bonum populique spiritualem in profectum cedat pariterque maius conferat decus eidem templo, cuius dedicationis primum saeculare festum hoc anno celebratur. Has denique Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Aprilis, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana