Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

AD FIRMIORES

IN REPUBLICA NAURANA NUNTIATURA APOSTOLICA CONDITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Ad firmiores reddendas necessitudinis rationes hoc ipso die publice initas inter hanc Apostolicam Sedem et Rempublicam Naurunam et ad aptius providendum simul catholicae Ecclesiae regimini atque profectui in illa Natione, Nobis peropportunum videtur ibidem Apostolicam Nuntiaturam condere. Audita igitur Congregatione pro Gentium Evangelizatione, summa Nostra potestate harumque Litterarum virtute in Republica Nauruna Nuntiaturam Apostolicam constituimus, factis omnibus iuribus, privilegiis et indultis, quae huiusmodi Legationum, praesertim earum sub iurisdictione Congregationis, quam supra diximus, positarum, propria sunt. Has denique Litteras, in forma Brevis Maioris expeditas, nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Iunii, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana