Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

INTER PRAECLARAS

ECCLESIA PAROECIALIS SANCTI LAURENTII, DIACONIS ET MARTYRIS,
QUAE IN URBE «ASHEVILLE» INTRA FINES CAROLINAE DIOECESI EXSTAT,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Inter praeclaras sacras aedes Carolinanae dioecesis novimus merito haberi ecclesiam paroecialem Sancti Laurentii, diaconi et martyris, in urbe «Asheville» sitam, quae structurae genere «Hispanico» aedificata ac praestans quidem miris artis operibus, nota est sedes spiritualis vitae operumque pastoralium et caritatis necnon oecumenici motus. Qua re, cum Venerabilis Frater Ioannes Franciscus Donoghue, Episcopus eiusdem dioecesis, litteris die XII mensis Februarii hoc anno datis, etiam cleri populique sui nomine petiverit ut idem templum titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos peculiare benevolentiae Nostrae documentum dilectis Carolinanis filiis cupientes praebere, eius sollertis Pastoris precibus libenter obsecundandum esse putamus. De sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, summa Apostolica usi potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum ecclesiam paroecialem, de qua mentionem fecimus, titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus, factis omnibus iuribus ac liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Has denique Litteras sive nunc sive in posterum ratan esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Aprilis, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri decimo quinto.

ANGELUS card. SODANO
Secretaries Status

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana