Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUI MANET IN ME

VENERABILI SERVO DEI IOSEPHO MARELLO
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum» (Io 15, 5). Promissio haec evangelica miro modo perfecta est etiam in vita et in apostolatu episcopi Iosephi Marello, qui cum amore ac diligentia intimam coluit cum Domino coniunctionem et idem sentiens quod fuit in Christo Iesu (cf. Phil 2, 5), constanti cum studio ardentique pastorali caritate regno Dei in mundo aedificando interfuit atque copiosos spiritales fructus est assecutus.

Eximius hic animarum pastor Augustae Taurinorum ortus est die XXVI mensis Decembris anno MDCCCXXXXIV. Puer matre orbatus, caelestis Matris tutelae se commisit, quae eius vocationem direxit. In Astensi dioecesano Seminario iter ad sacerdotium est ingressus, difficultatum tempora expertus, quae ad interiorem maturitatem consequendam ei profuerunt atque ad prompte contendendum in Dei proximique servitium cum sanctitate ac peritia. Hinc a superioribus et aequalibus magni est existimatus. Cum horum quibusdam arto amicitiae vinculo se coniunxit, quo ducti sunt ad vitae rationem sibi proponendam et una sequendam.

Die XIX mensis Septembris, anno MDCCCLXVIII, sacerdos ordinatus est ab episcopo Astensi, domino Carolo Savio, eius electus secretarius et postea confessor. Ita occasio ei data est res novas et potissimas experiendi. Inexhaustam ab eo didicit se donandi facultatem, unde aridum suum secretarii munus in disciplinam convertit apostolici servitii. Ministerium suum ad catecheticam institutionem contulit, ad spiritalem moderationem, ad bonorum librorum edendorum apostolatum, ad iuvenum educationem. Episcopum suum comitans in pastoralibus visitationibus, necessitatem animadvertit in paroeciali apostolatu clerum adiuvandi. Suam fecit episcoporum eius aetatis appetitionem, qui evangelicum fermentum in societatem ferre nitebantur etiam per laicorum auxilium, in catholicis consociationibus constitutorum. Simul autem exoptabat in aliquo monasterio Ordinis Cisterciensium Strictioris Observantiae se Domino consecrare. Si hoc votum ad effectum adducere non potuit, quandoquidem a Domino alia vocatione vocabatur, hanc tamen consecrationis Deo voluntatem in alios iuvenes infudit, Congregationem Oblatorun Sancti Ioseph condendo. Hoc opere experientiam vitae consecratae masculinae, dissolutricibus legibus deletae Astae resuscitavit.

Suis Oblatis proposuit ut in vita et in apostolatu christianum exprimerent mysterium, quo modo illud Sanctus Ioseph coluit in coniunctione cum Deo, in humilitate, in occultatione, in navitate. Dicere solebat: «Propria consilia a Sancto Ioseph accipiantur oportet, qui primus in terra res Iesu curavit, nobis ilium infantem custodivit, puerum protexit eique pro patre fuit primis triginta annis eius vitae terrestris». Voluit filios suos spiritales praesertim in iuvenum educationem moralem et religiosam incumbere, praecipue per catechesim ac pastorale ministerium in paroeciis.

Mox eius lux super candelabro splenduit. Etenim Summus Pontifex Leo XIII eum episcopum Aquensem nominavit, et sacerdotes laicique huius dioecesis impensam eius fidem admirati sunt, impigram pastoralem caritatem, bonitatem in omnes, humilitatem, patientiam et deprecationis spiritum, adeo ut alter haberetur Sanctus Franciscus de Sales. «Oblatum» se sentiebat utque «Oblatus» vivebat, videlicet omnino Deo deditus suoque populo donatus, ut operibus, verbo, scriptis, Patris caelestis benignitatem erga quemlibet hominem testificaretur, in primis iuvenes. Naviter atque sacrificii spiritu omnes dioecesis paroecias visitavit, quorumcumque incommodorum neglegens. Eum, bonum gregis pastorem, fideles adibant, ut ilium consulerent ab eoque auxilia peterent, cumque fiducia pueros infirmos ad illum afferebant, ut iisdem benediceret. Propter eius apostolicum ardorem et eminentes virtutes Papa Leo XIII eum «episcopum integerrimum» definivit et Pius X «episcopum sanctum».

Post solum sex episcopatus annos est vita defunctus die XXX mensis Maii anno MDCCCXCV in urbe Savonensi, qua, etsi incommoda valetudine utens, iverat ob celebrationes tertii expleti saeculi a pio obitu Sancti Philippi Neri. Perdurante etiam post mortem sanctitatis fama, multis quoque gratiis ei tributis confirmata, canonizationis Causa inita est per processus ordinarii informativi celebrationem. Rebus peractis iure statutis Summus Pontifex Paulus VI die XII mensis Iunii anno MCMLXXVIII declaravit episcopum Iosephum Marello virtutes theologales, cardinales iisque adnexas heroum more coluisse. Anno MCMXCI Astae celebratus est processus canonicus de mira asserta sanatione, anno MCMXXXXIV patrata et Venerabilis Servi Dei deprecationi adscripta. Qua prospero cum eventu inspecta, die II mensis Aprilis MCMXCIII decretum super miro est promulgatum. Statuimus deinde ut beatificationis ritus Astae celebraretur, per Nostram illius dilectae dioecesis pastoralem visitationem.

Hodie igitur in hac, quam nuper memoravimus, urbe, inter Missae sollemnia hanc pronuntiavimus formulam: «Nos, vota fratris nostri Severini Poletto, episcopi Astensis, plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, familiae religiosae Oblatorum Sancti Ioseph multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Iosephus Marello, Episcopus, Oblatorum Sancti Ioseph Fundator, Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die ipsius natali tricesimo mensis Maii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae autem his Litteris decrevimus nunc et posthac rata esse volumus ac firma, rebus quibuslibet contrariis minime obstantibus.

Datum Astae, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis Septembris, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana