Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CHRISTUS IUVENES*

VENERABILI DEI SERVO GRIMOALDO A PURIFICATIONE
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — «Christus iuvenes opperitur, quemadmodum iuvenem illum exspectavit, qui eum interrogavit: "Quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam?" (Mt 19,16). Iuvenes, omni in condicione, in cunctis terrarum regionibus, interrogare Christum haud cessant: eum conveniunt, eumque quaerunt ut eum rursum interrogent. Si autem semitam sequentur quam Ipse ostendit, laetari poterunt, quod operae aliquid contulerint, ut Christus praesens sit proximo saeculo et deinceps usque ad temporum consummationem. "Iesus Christus heri et hodie idem, et in saecula"» (Tertio millennio adveniente, 58).

Quae in Epistula Apostolica scripsimus, ad effectum adducta sunt a Venerabili Servo Dei Grimoaldo a Purificatione (cui saeculare nomen Ferdinandus Santamaria), sodali Congregationis Passionis Iesu Christi. Ipse mature Christo obviam factus est atque sicut primi Apostoli percontatus est: «Rabbi, ubi manes?» (Io 1,38). Responsionem praesentiendo: «Veni et vide... sequere me» (cfr Io 1,43-46), generose suum dedit responsum Domino vocanti atque brevi tempore longum perfectionis iter explevit (cfr Sap 4,13). Hoc modo egregiam posuit operam praesentiae Christi in mundo atque exemplar factus est plurimis iuvenibus ut Divinum Magistrum assequerentur.

Natus est Ponte Curvo, die IV mensis Maii, anno MDCCCLXXXIlI, ex parentibus Petro Paulo Santamaria et Caecilia Ruscio. Insequenti die aquis baptismatis est ablutus atque Ferdinandus appellatus. Paucis post mensibus etiam Chrismatis Sacramentum accepit. Coniuges Santamaria, pii profecto christifideles, filiis solidam institutionem religiosam, precibus Sacramentisque nixam, tradiderunt. Ferdinandus octavum annum agens Eucharistiam accepit, assiduo peracto curriculo catechesis paroecialis.

Tredecim annos natus, vocationem ad vitam religiosam et sacerdotalem praesensit, simplici impulsus vita austeraque sodalium Congregationis Passionis in recessu Nostrae Dominae Gratiarum commorantium. Die XV mensis Februarii anno MDCCCXCIX novitiatum incepit in conventu Beatae Mariae prope locum vulgo Paliano appellatum in dioecesi Praenestina. Die V mensis Martii eodem anno vestem induit religiosam atque Grimoaldus a Purificatione est appellatus.

Die VI mensis Martii anno MCM vota castitatis paupertatis oboedientiae nuncupavit, quibus addidit votum propagandi cultum Passionis Christi. Translatus est ad conventum a sancto Paulo a Cruce conditum prope pagom vulgo Ceccano, ibique in studiis philosophiae assidue incubuit, sed praesertim iter ad spiritalem perfectionem studiose est prosecutus. Brevi in religiosa vita sua munera cotidiana laeto animo explevit, momentum precis communis et singularis in luce posuit, mysterium Passionis et Dolorum Mariae Sanctissimae saepissime est contemplatus. Difficultates vitae communis submisse suscepit, ieiunium alia paenitentiae officia aequo animo servavit. Brevi tempore mandatum implevit sancti Pauli a Cruce, quod ad preces, solitudinem paupertatemque spectat.

Graviter aegrotans inflammatione membranae cerebri, Unctionis sacramentum accepit magna cum animi tranquillitate perfectaque voluntati Patris moderatione. Duos post annos a votis nuncupatis pie in Domino obdormivit die XVIII mensis Novembris anno MCMII, undeviginti vixdum annos natus.

Cum sanctimoniae persisteret fama, qua Dei Servus fruebatur, Canonizationis Causa est instituta anno MCMLVII. Omnibus de iure servandis peractis, die XIV mensis Maii anno MCMXCI coram Nobis Decretum promulgatum est, quo agnovimus Grimoaldum a Purificatione heroum in modum virtutes theologales, cardinales exercuisse iisque adnexas. In Curia Aversana annis MCMLXXXIX-MCMXC processus actus est de asserta mira sanatione, intercessioni Venerabilis Servi Dei tributa. Quae rite exacta est, atque die II mensis Iulii anno MCMXIV Decretum super miraculo coram Nobis promulgatum est. Statuimus igitur ut Beatificationis ritus die XXIX mensis Ianuarii anno MCMXCV, trecentesima scilicet anniversaria memoria a nativitate sancti Pauli a Cruce Congregationis Passionis Iesu Christi fundatoris, celebraretur.

Hodie igitur, in Vaticana Basilica, inter Missarum sollemnia, hanc pronuntiavimus formulam: ù

Nos, vota Fratrum Nostrorum Sergii Obeso Rivera, Archiepiscopi Ialapensis, Michaelis Cardinalis Giordano, Archiepiscopi Neapolitani, Eliae Yanes Alvarez, Archiepiscopi Caesaraugustani, et Angeli Cella, Episcopi Frusinatensis-Verulani-Ferentini, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Raphael Guízar Valencia, Modestinus a Iesu et Maria, Genovefa Torres Morales et Grimoaldus a Purificatione Santamaria Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Raphaelis Guízar Valencia die vicesima quarta Octobris; Modestini a Iesu et Maria die vicesima quarta Iulii; Genovefae Torres Morales die quarta Ianuarii; et Grimoaldi a Purificatione Santamaria die decima octava Novembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus minime quibuslibet officientibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Ianuarii, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

 

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO


*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 5, pp. 385-387

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana