Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CONSTAT CHRISTIFIDELES

BEATAE MARIAE VIRGINIS IMAGO, QUAE IN SANCTUARIO MARIALI LOCI
 «ŽAROŠICE» INTRA FINES BRUNENSIS DIOECESIS PIE COLITUR, PRETIOSO
 DIADEMATE REDIMIRI SINITUR «NOMINE ET AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS»

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Constat Christifideles Moraviae et propinquae Slovachiae Nationis necnon finitimarum Austriae regionum peculiari veneratione colere decoram imaginem beatae Mariae Virginis, quae inde a saeculo XIV pie custoditur in Sanctuario mariali loci «Žarošice» intra fines Brunensis dioecesis. Qua re, cum Venerabilis Frater Adalbertus Cikrle, Episcopus eiusdem Ecclesiae, litteris die XXVI mensis Februarii hoc anno datis, communia cleri populique vota excipiens, petiverit ut imago, quam diximus, Nostro nomine et auctoritate pretioso diademate posset redimiri, Nos, paternae benevolentiae signum istis dilectis filiis cupientes praebere, eius Pastoris precibus perquam libenter obsecundandum esse putamus. E sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, Apostolica potestate usi concedimus ut memorata beatae Mariae Virginis imago Nostro nomine et auctoritate pretioso diademate possit coronari secundum probatum liturgicum ritum. Minime vero dubitamus quin concessus honor in religionis bonum populique spiritualem in profectum sit cessurus pariterque fore confidimus ut ii omnes qui eandem venerantur imaginem magis magisque incitentur ad colendam praecelsam Dei Genetricem, quae est validissima mediatrix supernorum munerum, aclaetitia, gloria et auxilium suorum fidelium. Denique volumus ut hae Litterae religiose serventur propriosque effectus legitime consequantur, contrariis quibuslibet rebus haudquaquam obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Martii, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana