Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SI QUIS SITIT

VENERABILI SERVAE DEI MARIAE HELENAE STOLLENWERK
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Si quis sitit, veniat ad me et bibat, qui credit in me. Sicut dixit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae» (Io 7, 37-38).

Verba haec vitae Servae Dei Helenae Stollenwerk peculiariter aptantur. Inter plura vitae suae discrimina contuitum ad Dominum convertebat. Vocationi quam a Deo exaudiverat est obsecuta in eiusque auxilio speravit. Ferventi pro Spiritus Sancti gloria studio omnimodam sui ipsius pro mundi salute deditionem coniunxit. Eius exemplo plurimae iuvenes alliciebantur ad idem vitae genus exsequendum. Helena Stollenwerk die XXVIII mensis Novembris anno MDCCCLII nata est in pago vulgo Rollesbroich, in dioecesi Aquisgranensi, olim archidioecesi Coloniensi in Germania. Adhuc puella forma vitae capta est Pontificii Operis Missionarii pro Infantia, quod incrementum obtinuit ob adiumentum pueris Sinensibus praestitum. Vocationem suam missionariam ad maturitatem adduxit per orationem et sacrificii spiritum, dum vehementi inflammabatur fervore erga Sacratissimum Cor Iesu. Tot in discriminibus versans votum fecit fatigationi non indulgendi priusquam cuiuslibet Domus Missionalis limina supergrederetur.

Cum quidem Beatus Arnoldus Janssen die VIII mensis Decembris anno MDCCCLXXXIX fundamenta iecit Congregationis Missionariae Servarum a Spiritu Sancto, Helena cofundatrix exstitit. Ipsa die XVII mensis Ianuarii anno MDCCCXCII religiosum induit habitum, nomen assumpsit Mariam, et die XII mensis Martii anno MDCCCXCIV ad septennium vota religiosa nuncupavit. Prudens et assidua Superiorissa inter annos MDCCCXCI-MDCCCXCVIII Congregationem gubernavit. Die VIII mensis Decembris anno MDCCCXCVIII, Fundatoris menti obsecundans, in clausuram se transtulit, ad partem Sororum Perpetuae Adorationis ante duos annos intra aedes eiusdem Congregationis Missionariae constitutam. Die III mensis Februarii anno MCMIII Serva Dei piissimo obitu extremum edidit spiritum in pago Steyl in Nederlandia, ubi exuviae eius sunt reconditae.

Eius ardens studium in eo erat ut Deus coram omnibus hominibus innotesceret, ab iis amaretur et glorificaretur. Summo orabat fervore et labores doloresque offerebat implorans ut Regnum Dei in dissitiores usque regiones propagaretur. Desiderio compulsa Dei voluntatem etiam in minimis adiunctis exsequendi, praeceptis Fundatoris semper obtemperavit ac summopere curavit Constitutionum spiritu se imbuere. Hoc quidem spiritu per incessantes preces gratiam fideliter servavit atque sancto ardore inducta, votum fecit agendi semper et solummodo ea quae perfectiora sibi videbantur. Dei amore exardescere cupiebat, in oratione perseverare, pauperem contemptamque vitam vivere. Cultu Eucharistico incitata, flagitavit a Fundatore ut quoddam tempus orationi addiceretur utque in bonum communitatis communiones augerentur.

Ob Spiritus Sancti glorificationem singulare studium exhibuit. Cultus Spiritui Sancto tributus duabus notabatur rationibus: oratione nempe in eius honorem atque amore ad proximum. Precationibus invocationem «Veni Sancte Spiritus» saepissime anteponebat. Plenam pietatis efficacitatem erga Spiritum Sanctum in caritate fraterna reponebat. Delectabatur facultate Beatam Mariam Virginem sub titulo Immaculatae Sponsae Spiritus Sancti venerandi. Virgo vigilans, Helena Stollenwerk dono instructa erat consilii, quo recentem communitatem humilitate, patientia, prudentia ac corde vere materno gubernabat. Tota vita eius sincero orationis, sacrificii et laboris spiritu implicabatur. Verum sic exstitit mirum exemplum religiositatis missionariae et adoratrix.

Causa beatificationis et canonizationis anno MCML apud Curiam Ruremundensem est incohata. Servatis omnibus de iure servandis, Nosmet Ipsi, die XIV mensis Maii anno MCMXCI, declaravimus Servam Dei virtutes theologales, cardinales eisque annexas heroum in modum exercuisse.

Interea apud Curiam Nagoyaensem in Iaponia annis MCMLXXI-MCMLXXII processus canonicus instructus erat de mira quadam patrata curatione, intercessioni eiusdem Servae Dei ascripta. Casu consuetis inquisitionibus medicis et theologicis subiecto, Nobis coram die XXVI mensis Martii anno MCMXCIV promulgatum est Decretum super miro. Quapropter statuimus ut ritus beatificationis Romae haberetur sequenti anno die VII mensis Maii.

Hodie igitur in foro ante Patriarchalem Basilicam Vaticanam, intra Missarum sollemnia formulam hanc protulimus:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Cardinalis Canestri, Archiepiscopi emeriti Ianuensis et Administratoris Apostolici eiusdem metropolitanae Sedis, Iosephi Vincentii Henríquez Andueza, Episcopi Maracayensis, Francisci Iosephi Mariae Wiertz, Episcopi Ruremundensis, Brunonis Tommasi, Archiepiscopi Lucensis, et Ioannis Cardinalis Saldarini, Archiepiscopi Taurinensis, nec non plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Augustinus Roscelli, Maria a Sancto Ioseph Alvarado Cardozo, Maria Helena Stollenwerk, Maria Dominica Brun Barbantini et Iosephina Gabriela Bonino Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Augustini Roscelli die septima Maii; Mariae a Sancto Ioseph Alvarado Cardozo die secunda Aprilis; Mariae Helenae Stollenwerk die vicesima octava Novembris; Mariae Dominicae Brun Barbantini die vicesima secunda Maii; et Iosephinae Gabrielae Bonino die octava Februarii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Consueto deinde habito ad populum fidelem sermone de vita atque virtutibus eorum quos publice tunc imitandos proposueramus, eosdem Ipsi venerati sumus atque summa religione primi invocavimus.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum firma esse volumus, contrariis rebus quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Maii, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana