Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

LAUDIBUS MULIER

BEATAE ZDISLAVAE DE LEMBERK SANCTORUM HONORES TRIBUUNTUR

 

Laudibus mulier efferenda in divina Scriptura dicitur illa, quam fortitudine et decore ornatam vir eius et filii beatam praedicaverunt atque eleemosynis plenam in portis cives eius laudaverunt (cfr Prv 31, 28.31; Act 9, 36).

Talis quidem fuit Zdislava, «sanctae vitae domina» antiquitus appellate, quae circiter annum MCMXX Krizanovii in Moravia primo loco genita est quinque liberorum Pribislai et Sibyllae, virtute et opibus divitum; pater namque eius, foris militaris vir, intus vero monachus, arcis Veteris dominus fuit ac deinde Brunae, urbis magni momenti, et etiam Venceslai I regis procurator in Moravia, conventum condidit Fratrum Minorum Brunensem atque claram Cisterciensium abbatiam de Žd'ar nad Sázavou, multaque fovit religionis et caritatis opera. Mater illius, origine Sicula, honoraria fuit matrona in aula Cunegundis reginae et veneranda mulier, digna quae vocaretur ancilla Christi devota».

Intra domesticos parietes ergo Zdislava Dei didicit cultum, in Virginem Mariam pietatem, erga egenos caritatem et in ecclesiastica Instituta liberalitatem.

Viginti fere cum esset annorum, nobili Havel seu Gallo de Lemberk, in Venceslaum I regem fidelissimo, nupsit, quem in ipsius feudum est secuta, in Bohemia septentrionali positum. Legi divinae oboediens, munera sui status rectissime sustinuit uxorque fuit fidelis et quattuor filiorum mater studiosa. Nec tantum suis prospexit propinquis, sed divini Magistri exemplum imitata et praecepta, oppressorum fuit auxiliatrix, pauperum et aegrotorum famula, quos suis curabat manibus, contagionis periculi neglegens. Uti e pervetustis chronicis depromitur, quinque mortuos virtute Dei ab inferis excitavit, ut multi caeci viderent effecit, claudos et leprosos sanavit aliisque pluribus aegris magno fuit auxilio.

Dei honor et pauperum evangelizatio ei cordi fuerunt; ideoque cum marito copulato merito Ordinem Fratrum Praedicatorum recens institutum amore est prosecute muneribusque donavit, conditis pro eo ecclesiis adiunctisque conventibus locorum Jablonné et Turnoviae: sicque pro modo suo tamquam laica motui spiritali a filiis Sancti Dominici excitato adhaesit.

Caelo maturam habitam eam Dominus ad se vocavit anno MCCLII. Magna cum diligentia est in ecclesia Dominicana Sancti Laurentii loci Jablonné sepulta: cuius tumulum multi petiverunt hodieque petunt, potentes eiusdem apud Deum preces invocantes.

Saeculorum igitur decursu Beata haec, Bohemiae ac Moraviae decus, solida amplaque sanctitatis fama itemque miraculorum exstitit insignis, et pluries eius corpus est recognitum sepulcrumque refectum et exornatum. Anno MDCII est Sanctorum Patronorum Bohemiae fastis ascripta, et post aliquot annos de ipsius canonizationis Causa iuxta sacros canones agi coeptum est.

Multa exinde increbuerunt venerationis et cultus signa erga Zdislavam, qualia fuerunt tabulae pictae de eius vita et miraculis, donaria, lampades votivae, veteres prodigiorum indices, monumenta et scripta. Tandem annis

MDCCCLXXXXVIII-MDCCCIC Episcopus Litomericensis canonicam instruxit inquisitionem, additis processibus rogatorialibus Pragensi, Brunensi atque Vindobonensi, super casu excepto a Decretis Urbani VIII; et die XXVIII mensis Augusti anno MCMVII Summus Pontifex Pius X cultum confirmavit et probavit inde ab antiquissimis temporibus Beatae tributum.

Deinceps eius sanctitatis lumen maiore usque effulsit splendore in illius patria et extra, multique Praelati, artifices et scriptores eius laudes varie celebraverunt. Singulare momentum habet epistula, quam Paulus VI die XV mensis Aprilis scripsit anno MCMLXXI, septingentesimo quinquagesimo ab orto Beatae. Tunc Romanus Pontifex praeter cetera haec dixit: «Mater familias fuit coniugialis fidelitatis, exemplum columenque domesticae pietatis et morum disciplinae; filia fuit Ecclesiae, doctrinis catholicis et operibus evangelicis penitus consecrata; civis fuit benefica pro egenorum subsidio advigilans sedulo; Dei amantissima fuit, cui soli domi ac foris serviebat».

Deinde multae ad Sedem Apostolicam pervenerunt epistulae postulatoriae – inter quas Episcoporum Bohemiae et Moraviae, Cardinalis Primatis Francisci Tomasek, Episcopi Litomericensis, Fratrum Praedicatorum Provinciae Bohemiae eorumque Magistri Generalis, Praesidis nationis – quae omnes canonizationem petebant Beatae Zdislavae, verum uxoris ac matris christianae eam exemplar agnoscentes. Innumerae ceterum familiae in illius natali terra finitimisque regionibus, Beatam Zdislavam patronam et advocatam proclamabant.

Quapropter ad legum normas de virtutibus recognoscendis inquisitum est, quas Nos gradu heroico exercitas ediximus die II mensis Iulii anno MCMXCIV. Subinde de miraculo Beatae deprecationi ascripto canonica inquisitio est instructa et Apostolicae Sedis iudicio permissa. Quod mirum Nos pariter deelaravimus die VI mensis Aprilis anno MCMXCV.

Demum quinto post die rite convocatum est sacrum Consistorium in quo, favente voto a Patribus Cardinalibus et Episcopis lato, statuimus ut canonizations ritus die XXI mensis Maii sollemniter celebraretur per Nostram Bohemiae pastoralem visitationem.

Hodie igitur, multis circumstantibus Episcopis, sacerdotibus, Christifidelibus, inter sanctum Missae sacrificium hanc pronuntiavimus formulam:

Ke cti Nejsvětější Trojice, pro povznesení katolicke víry a vzrůst křest'anského života, autoritou našeho Pána Ježíše Krista, svatych apoštolů Petra a Pavia a Naší, po dlouhém uvažování a častém vzyvání Boží pomoci, po vyslechnutí mínění mnoha našich bratiří z biskupského sboru, próhlašujeme s konečnou platností svatymi blahoslaveného Jana Sarkandra a blahoslavenou Zdislave a zapisujeme je do seznamu svatych. Ustanovujeme, aby spolu s ostatními svatymi byli v celé církvi zbožně uctíváni. Ve jménu Otce i Syna i Ducha Svatého.

Consueto deinde habito ad populum fidelem sermon de vita atque virtutibus eorum quos publice tunc imitandos proposueramus, eosdem Ipsi venerati sumus atque summa religione primi invocavimus.

Quae autem decrevimus et fecimus, volumus nunc et in posterum vim habere, contrariis rebus minime officientibus quibuslibet.

Datum Olomucii, die XXI mensis Maii, anno MCMXCV, Pontificatus Nostri septimo decimo.

EGO IOANNES PAULUS

CATHOLICAE ECCLESIAE EPISCOPUS

Eugenius Sevi, Protonot. Apost.

 

© Copyright 1995 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana