Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

MAIOREM HAC

QUIBUS BEATO IOANNI GRANDE ROMÁN
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Io 15, 13). Evangelicis his verbis caritas Domini Iesu designatur, quippe qui, ascendens in crucem, Pastor et Agnus pro nobis mori sit dignatus. Ideoque nonnulli sancti non dubitaverunt sese exponere mortis periculo ex contagione morbi dum aegrotos curabant et colebant. E quibus unus fuit Ioannes Grande Román, religiosus professus Ordinis Hospitalarii Sancti Ioannis de Deo. Ille enim cum sui oblitus pestifera correptos lue intrepidus alleviaret et ipse tandem est infectus et animam ex caritate posuit. Natus est anno MDXLVI Carmonae, in antiqua et nobili urbe Hispalensis archidioecesis. Sortitus animam bonam et piis parentibus religiose educatus, iam a teneris annis in paroecia Sancti Petri in qua fuerat baptizatus et ubi tamquam «puer chori» erat receptus, futurae sanctitatis specimina haud obscura dedit. Adulescens, parentibus parcens, mercaturam exercuit, sed ad altiora se sentiens vocatum, domum reliquit et in secessu et oratione divinam de se voluntatem quaesivit. Ibi disposuit Deus ascensiones cordis eius: cupiens Christum pauperem et castum imitari, perpetuam castitatem Deo vovit et, deponens saecularem habitum, asperam induit tunicam, nudis pedibus in posterum semper processit et obtinuit vocari ab omnibus non Ioannes Grande Román, sed Ioannes Peccator. Tandem obtulit se ad divinum servitium pro pauperrimis et magis derelictis, et, ut humana vincula penitus solveret, patriam deseruit et Xeritium (vulgo Jerez de la Frontera) est profectus qua cum civitate nullus nexus erat ei. Ibi per fere quadraginta annos omnium virtutum exemplar enituit. Claruit enim insigni vita interiore et orationis spiritu, necnon humilitate, paupertate, mansuetudine, angelica castitate, asperrima poenitentia, patientia et fortitudine, animarum zelo et, prae omnibus, mira caritate. Eucharisticum mysterium maxime coluit ac ardenti et filiali amore in Beatissimam Virginem Mariam ferebatur, quam ab ortu in corde ferre palam asseverabat. Anno MDLXXII novum nosocomium pro pauperibus infirmis et magis derelictis condidit solum divina Providentia nisus. Omnes mirati sunt videntes Ioannem omnia et singula opera misericordiae, tum corporalia tum spiritualia, exercere. Quos in plateis inveniebat infirmos omni auxilio destitutos ipse super humeros in valetudinarium deferebat, et ibidem degentes ita curabat ut nosocomium illud «mater omnium necessitatum» appellaretur. Catechesi parvulis tradendae sedulo operam dedit necnon perditarum mulierum conversion, et cum dono consilii mirabiliter a Deo praeditus esset, omnibus factus est adiutorium et solamen. Vox populi multa ei miranda tribuebat, infirmorum nempe sanationem, panic multiplicationem et similia. Sic iam impensus et superimpensus in infirmis et pauperibus alleviandis, vinculis detentis non exceptis, novit Apostolicam Sedem in novam congregationem religiosam fratres Ioannis de Deo collegisse. At meritum vitae religiosae cupiens, Granatam anno MDLXXIV adivit ibique in Ordine Hospitalario vota nuncupavit. Mox autem ex oboedientia Xeritium reversus, non modo solita caritatis opera exercuit sed et multos novitios in viam Hospitalitatis direxit et alia nosocomia sui Ordinis in proximis civitatibus erigenda curavit. Cardinalis Rudericus de Castro, Archiepiscopus Hispalensis, qui eum multum diligebat, commisit ei ut plura parva valetudinaria civitatis Xericiensis in unum redigeret quo melius opera infirmis praestaretur. Ioannes munus hoc strenuo animo implevit. Tandem obiit die III mensis Iunii anno MDC cum, ut dictum est, pestifera lue ingravescente, se totum vovisset ad infectos alleviandos. Fama sanctitatis eius crescente, initus est processus beatifications anno MDCXXIX. Pius PP. VI de eiusdem virtutibus heroicis constare anno MDCCLXXV declaravit. Pius PP. IX eum in albo Beatorum congrua de causa inscripsit sollemni ritu die XIII mensis Novembris anno MDCCCLIII. Cum autem dioecesis Assidonensis-Ierezensis, cui caput Xeritium, a Nobis anno MCMLXXX creata esset, Episcopus et populus Dei ibi degens beatum Ioannem Grande Román patronum dioecesanum confirmari postulaverunt, quod a Nobis libenter concessum est die X mensis Decembris, anno MCMLXXXVI.

At cum canonizationis eius esset causa revocata die X mensis Decembris anno MCMXXX, de recognito miro, Beato Ioanne Grande Román intercedente, divinitus patrato, Decretum in conspectu Nostro die XI mensis Iulii anno MCMXCV promulgatum est. Denique postquam vota a Patribus Cardinalibus et Episcopis in conventum congregatis exprompta cunt, exoptatae Canonizationis Beati Ioannis Grande Román faventia, statuimus ut eiusdem Canonizationis ritus Romae celebraretur. Hodie igitur apud Basilicam Sancti Petri, inter sacra hanc elocuti sumus Canonizationis formulam:

Ad Honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Ioannem Gabrielem Perboyre, Aegidium Mariam a Sancto Ioseph Pontillo et Ioannem Grande Román Sanctos esse decernimus et defmimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Praeclarus hic vir eximias dedit religiosae pietatis operumque bonorum testificationes, qui coram omnibus fulgens habetur exemplar, unde catholica fides et industria usque proferantur et quam plurimos homines attingant, quo cuncti, supernis firmati praesidiis, salutifera Domini dona et Evangelii beneficia prolixius consequantur.

Quod autem decrevimus volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis minime officientibus rebus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die secundo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo sexto, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

EGO IOANNES PAULUS II
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Eugenius Sevi, Protonot. Apost.

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana