Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SANCTUS ALEXANDER

TEMPLUM DEO DICATUM IN HONOREM SANCTI ALEXANDRI IN URBE
AC DIOECESI BERGOMENSI AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Sanctus Alexander, martyr, qui libere mortem in testimonium fidei est amplexus, merito a populo Bergomensi pie invocatur. Volentes etiam Nos eum venerari, libentes postulationem Venerabilis Fratris Roberti Amadei, Episcopi Bergomensis, accepimus ut ecclesia paroecialis Deo dicata in honorem sancti Alexandri martyris, v.d. «in Colonna» dignitate basilicae minoris exornaretur. Certiores facti hanc aedem etiam architectonice et liturgice aequo modo aedificatam atque ornatam esse, eiusmodi petitioni sine mora concedimus, confisi sane fore ut, intercedente sancto Alexandro, cuius reliquiae ab antiquo tempore ibidem religiose custodiuntur, hoc privilegium ad populi Dei illius regionis unitatem adque eius devotionis emolumentum haud parum conferat.

De consilio ideo Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, potestate Nostra Apostolica per has Litteras statuimus, ut ecclesia paroecialis in urbe Bergomensi Deo dicata in honorem S. Alexandri martyris, v.d. «in Colonna», titulo et dignitate Basilicae minoris fruatur, iuribus additis et privilegiis huiusmodi templorum propriis, servatis iis quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae minoris» die IX mensis Novembris, anno MCMLXXXIX datum, servanda sunt. Haec vero nunc et in posterum firma esse volumus, contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Ianuarii, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana