Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

BENEDICTUS DEUS

VENERABILI SERVAE DEI MARIAE A MONTE CARMELO SALLÉS Y BARANGUERAS
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus Sancti et immaculati in conspectu eius in caritate (Eph 1, 3-4). Conscientia vocationis ad vitam coram Deo in caritate gerendam Venerabilem Servam Dei Mariam a Monte Carmelo Sallés y Barangueras tam in vita personali quam in opere apostolico sustentavit magnamque ei tribuit vim ad dolores sustinendos et discrimina superanda in sequela Christi. A parentibus Iosepho Sallés y Vail et Francisca Barangueras y de Plannel nata est Ausaniae in Hispania die IX mensis Aprilis anno MDCCCXLVIII. Minorissae Litteras didicit apud collegium «Societatis Mariae», cuius Marialis spiritalitas eam fulcivit ut intentiore animo viveret dogmaticam recentem definitionem Immaculatae Conceptionis. Ad Deiparae pedes provoluta, in Sanctuario Dominae Nostrae a Monte Serrato dicato, se vocari percepit ut totam Christo se dederet. Anno MDCCCLXIX, eucharistico allecta spiritu quo Sorores Adoratrices Sanctissimum Sacramentum colere consueverant, in pago Gracia tirocinium iniit, quod sequenti anno reliquit, quia consilium cepit humanae et christianae mulierum promotionem fovendi. De spiritalis moderatoris consilio, anno MDCCCLXXI ingressa est Congregationem Tertiariarum Dominicanarum, quae puellis instituendis navabant operam, atque noviciatus expleto tempore religiosam emisit professionem. Munera docentis, moderatricis scholae nec non Antistitae communitatis Barcinonensis optime explevit. Quibusdam exortis difficultatibus, Institutum reliquit atque cum aliis septem sororibus anno MDCCCXCII in urbe Burgo Congregationem Conceptionistarum Missionariarum ab Instructione condidit, quam Decessor Noster sanctus Pius X anno MCMVIII approbavit. Serva Dei, quae Antistita generalis exstitit quoad vixit, diligenter curavit institutionem spiritalem et culturalem Sororum, quas voluit «sicut fontem qui, per studium et orationem, scientia et virtute impletur». Optabat enim ut in propriis collegiis institutio amplior quam in aliis traderetur, ea tamen condicione ut congrueus inter fidem et culturam gradus servaretur. «Instructio aiebat – ex se ipsa non sufficit; ingredi necesse est in ambitum pietatis, sese in animas puellarum immittere ad eas cum Christo coniungendas». Per undeviginti annorum spatium Venerabilis Dei Serva tredecim in Hispania condidit communitates, collegia aperuit, pluribusque cuiusque generis difficultatibus coacta est mederi. Omnibus exemplum exstitit fidelitatis erga Deum et Ecclesiam. Meritis onusta, obiit in Christo die XXV mensis Iulii anno MCMXI. Sanctimoniae fama, quae eam viventem instruebat, post eius obitum auxit, quapropter Episcopus Matritensis anno MCMXLVI causam incohavit beatificationis et canonizationis. Servatis de iure servandis, Nosmet Ipsi die XVII mensis Decembris anno MCMXCVI declaravimus Servam Dei virtutes theologales, cardinales iisque adnexas heroum in gradum exercuisse. Deinde examini subiecta est mira quaedam sanatio, intercessioni eiusdem Venerabilis Servae Dei adscripta, Nobis coram die XVIII mensis Decembris anno MCMXCVII decretum prodiit super miraculo, qua de re statuimus ut ritus beatificationis die XV mensis Martii anno MCMXCVIII Romae celebraretur. Hodie igitur in Vaticana Basilica, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam: «Nos, vota Fratrum Nostrorum Petri Christov, Episcopi Nicopolitani, Luciani Monari, Episcopi Placentini-Bobiensis, et Antonii Mariae Cardinalis Rouco Varela, Archiepiscopi Matritensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Vincentius Eugenius Bossilkov, Birgitta a Iesu Morello et Maria a Monte Carmelo Sallés y Barangueras Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Vincentii Eugenii Bossilkov die decima tertia Novembris; Birgittae a Iesu Morello die quarta Septembris; et Mariae a Monte Carmelo Sallés y Barangueras die sexta Decembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae vero hisce Litteris decrevimus volumus firma esse ac rata in perpetuum, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis Martii, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana