Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SANCTUS ESSE

VENERABILI SERVO DEI IOANNI MARIAE BOCCARDO
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. - « Sanctus esse cupio, sancte vivere, sanctos imitari. Nihil possum, vos autem mihi succurrite; omnia possum in eo qui me confortat. Haec verba humiliter proferens, Venerabilis Servus Dei Ioannes Maria Boccardo suae vitae formam ostendit, « sanctitatem scilicet per apostolatum omnino intentum ad amorem Christi inter homines collustrandum et ad famulatum pauperibus et indigentibus praestandum. Venerabilis Servus Dei Ioannes Maria Boccardo, Deo dilectus et Ecclesiae, in urbe Montis Calerii, in archidioecesi Taurinensi, die XX mensis Novembris anno MDCCCXLVIII natus est e parentibus vere christianis qui eum in fide et in proximi dilectione erudierunt. Sedecim annos natus Seminarium Taurinense ingressus, post septennium expletum sacro presbyteratus ordine est auctus. Duos per annos Taurinis adiutor exstitit in Seminario Cheriensi, deinde spiritus moderator in Seminariis Cheriensi et Taurinensi. Ab anno MDCCCLXXXII curionis munus exercuit in pago Pancalieri, in quo christianis refulsit virtutibus simulque strenuus apostolus vitam religiosam promovit et laicatum, promptum se praebens ad temporum signa discernenda. Pervivida fides, quam oratione nutrivit et Verbi Dei contemplatione, totam vitam illuminavit. Dei voluntati obtemperans exclamare consueverat: « Ita est, Deus meus! quae Tu vis ego quoque desidero ». Sed quid dicendum de eius indefatigabili studio erga pauperes, per quos Christi vultum contuitus est? Anno MDCCCLXXXIV, cum pestilentia morbi cholerae Pancalieri pervasit, morbo affectos omni ope mederi conatus est, suae quoque vitae impendio. Morbo depulso, perpensa incolarum condicione, Hospitium Caritatis atque Institutum Sororum « Pauperum Filiarum Sancti Caietani » condidit. Servus Dei valuit sublevare hominum aerumnas eodem Sancti Caietani spiritu, senes dolentesque homines curare, iuvenes instituere atque opera paroecialia provehere. In exercendis virtutibus paupertatis, simplicitatis, humilitatis et caritatis erga proximum, prae oculis habuit sententiam illam evangelicam: « Quaerite primum Regnum Dei et iustitiam eius »(Mt 6, 33). Vestigia persequens curionis vici Ars, christifidelibus suis verbo et exemplo viam ostendit in caelum. Parochi munus iniens, ita fideles est allocutus: « Ad vos venio, dilectissimi, uti pater, frater et amicus vester, ut vivam sicut vos utque gaudia et dolores vitae vobiscum participem . . . Venio ad vos uti servus omnium . . . ». Conditor Instituti ipse Regulas scripsit quae dioecesanam obtinuerunt approbationem anno MCMV et pontificiam anno MCMLVIII. Pium filium Deiparae Virginis se professus est, quam constanti fiducia invocare solebat. Interrogantibus: « Estne difficile Paradisum ingredi? », respondit: « Esto devotus Mariae quae ianua est Paradisi, et ingredieris ». Venerabilis Servus Dei terrestris vitae cursum explevit die XXX mensis Decembris anno MCMXIII. Diebus nostris charisma Servi Dei adhuc viget et in Instituto ab ipso condito fructus edere pergit. Sorores  Pauperes Filiae Sancti Caietani » in Italia, Brasilia, Argentina, Benino et Togo morantur et operantur. Causa Beatificationis et canonizationis apud Curiam archidioecesanam Taurinensem anno MCMLX est incohata. Expletis omnibus de iure servandis, Nosmet Ipsi die VI mensis Aprilis anno MCMXCVIII declaravimus Servum Dei virtutes theologales, cardinales eisque adnexas heroum in modum exercuisse. Anno MCMLXVIII in oppido Assisensi, in Brasilia, mira sanatio est habita, intercessioni Servi Dei adscripta. De hac mira sanatione anno MCMLXXIX instructus est processus canonicus apud Curiam Assisensem in Brasilia; casus examini medicorum et theologorum de more subiectus est felici cum exitu; deinde die II mensis Maii anno MCMXCVIII Decretum prodiit super miro. Itaque statuimus ut ritus Beatificationis Taurinis celebraretur occasione Nostri apostolici itineris. Hodie igitur, in Taurinensi foro vulgo « Vittorio Veneto », intra Missarum sollemnia hanc protulimus formulam: « Noi, accogliendo il desiderio dei nostri fratelli Livio Maritano, Vescovo di Acqui, Giovanni cardinale Saldarini, Arcivescovo di Torino, e Fernando Charrier, Vescovo di Alessandria, e di molti altri fratelli nell'episcopato e di molti fedeli, dopo aver ricevuto il parere della Congregazione delle Cause dei Santi, concediamo, con la nostra Autorità Apostolica, che i Venerabili Servi di Dio Teresa Bracco, Giovanni Maria Boccardo e Teresa Grillo Michel d'ora in poi siano chiamati Beati e che si possa celebrare la loro festa ogni anno, nei luoghi e secondo le regole stabilite dal diritto, il 30 agosto per Teresa Bracco, il 20 novembre per Giovanni Maria Boccardo, e il 26 gennaio per Teresa Grillo Michel. Nel nome del Padre e del Figlio e dello Spirito Santo ». Quibus prolatis verbis, cum adstantibus cunctis hunc Beatum venerati sumus et quasi praeeuntes Nos Ipsi primi consentanea prece eum in adiutorium totius Ecclesiae advocavimus. Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Taurinis, die XXIV mensis Maii, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana