Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SACRAS INTER

SANCTUARIUM TLALNEPANTLANAE ARCHIDIOECESIS, QUOD EST DICATUM
 BEATAE MARIAE VIRGINIS TITULO «NUESTRA SEÑORA DE LOS REMEDIOS»
 INVOCATAE, AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Sacras inter aedes Tlalnepantlanae archidioecesis merito celebratur sanctuarium beatae Mariae Virginis titulo «Nuestra Señora del los Remedios», cuius antiqua ac prodigialis imago ibidem servata atque anno MCMLXXIV «nomine et auctoritate Summi Pontificis» coronata utpote dioecesani cleri Regina, impensa pietate colitur a presbyteris et fidelibus eiusdem Ecclesiae, quae eandem Virginem suam Patronam habet. Constat insuper hoc templum, notum centrum spiritualis vitae operumque caritatis, apud quod aedificatum fuit Seminarium maius, esse arte coniunctum cum Nostra Patriarchali Basilica Lateranensi de Urbe. Qua re, cum Excellentissimus Dominus Emmanuel Pérez-Gil González, bo. mem., tunc Archiepiscopus Metropolita Tlalnepantlanus, litteris die XXI mensis Novembris anno MCMXCIV datis, etiam cleri populique sui nomine postulaverit ut templum idem titulo ac dignitate Basilicae minoris honestaremus, Nos, paternae benevolentiae documentum dilectis filiis Mexicanis cupientes praebere, enixis precibus nunc libenter obsecundandum esse putamus. Ratis igitur plane habitis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, tributis a Nobis facultatibus, hac in re egit, summa Apostolica potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum sanctuarium, quod diximus, ad Basilicae minoris gradum dignitatemque evehimus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae secundum Decretum «De titulo Basilicae minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Has denique Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Augusti, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana