Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

ESTOTE ERGO*

QUIBUS BEATO IOSEPHO MARELLO
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR

 

« Ad perpetuam rei memoriam. — « Estote ergo vos perfecti, sicut Pater vester caelestis perfectus est »(Mt 5, 48).

Iosephus Marello praeclara vita navitateque pastorali genuinam omnino interpretationem evangelici istius praecepti dedit, sanctum Iosephum, Beatae Mariae Virginis sponsum, eligens veluti exemplum spiritalis ad sanctitatem itineris. Sanctus ille Patriarcha a beato Iosepho Marello considerabatur dux et magister spiritalis vitae, exemplar quod attingi vix potest vitae evangelicae et absconditae (Scripta, 226).

Ipse die XXVI mensis Decembris anno MDCCCXLIV Augustae Taurinorum ex parentibus alta pietate christianis ortus est. Orbatus matre, in Matre illa caelesti spiritale adiumentum quaesivit, quae hac in urbe sub titulo « Consolata » excolebatur. In loco vulgo « San Martino Tanaro »(hodie San Martino Alfieri ), regione in Astensi, vitam agens, a curione Ioanne Baptista Torchio eucharistiam, ministerium altaris et catechismum peculiari quidem ratione diligere didicit. Vocationem ad sacerdotium praesentiens, Seminarium Astense est ingressus, alacriter in via ad sanctitatem progrediens. Sacerdotii dono exornatus die XIX mensis Septembris anno MDCCCLXVIII, statim munus suscepit secretarii episcopi Astensis Exc.mi Domini Caroli Savio, quod tredecim annos diligenter explevit. Eodem tempore vitae spiritalis incrementum apud iuvenes praesertim et clerum studiose fovebat. Die XIV mensis Martii anno MDCCCLXXVIII Congregationem condidit Oblatorum S. Iosephi, Custodem Redemptoris velut specimen intimae cum Verbo divino necessitudinis proponens. Anno MDCCCLXXXIII moderationem suscepit antiqui monasterii sanctae Clarae in quo operam promovebat pro pauperibus, senibus, a societate segregatis. Episcopus creatus Aquensis anno MDCCCLXXXIX, precibus suis Christifideles laicos clerumque vehementer prosequebatur, imitabilem vitae modum at praesertim industriae pro unitate Ecclesiae demonstrabat. Epistulis suis pastoralibus maioris momenti theologica ac spiritualia argumenta interpretabatur, paenitentiam scilicet, iuvenum familiarem educationem, fidei propagationem, missionalem Ecclesiae actuositatem. In exsequendo Episcopi munere verbum Dei praedicabat omnibus Christifidelibus, ut ipsi fide, spe et caritate roborati in Christo crescerent et communitas dioecesana illud testimonium caritatis redderet, quod Dominus commendaverat. Die XXX mensis Maii anno MDCCCXCV Savonensi in urbe obiit cum pastorale ministerium exerceret, absentem adiuvans Episcopum dioecesanum.

Beatus Iosephus Marello maxima cum modestia spiritales animi sui ubertates abscondere studebat. Tamen post mortem fama eius sanctitatis aperte apud fideles, Seminarii tirones, sacerdotes, religiosos, immo apud Decessores Nostros rec. mem. Leonem XIII, sanctum Pium X et Benedictum XV est illustrata. Quaedam testimonia in processu informativo Astensi-Aquensi, annis MCMXXIV-MCMXXVIII expleto, nec non in processu informativo adiuncto Aquensi, annis MCMXLI-MCMXLII celebrato, sunt collecta.

Venerabilis Decessor Noster Paulus VI, rec. mem., die XII mensis Iunii anno MCMLXXVIII Iosephum Marello virtutes theologales et cardinales atque adnexas heroum in modum factitavisse pronuntiavit. Nos Ipsi miraculum approbavimus deprecationi Iosephi Marello adsignatum atque die xxvl mensis Septembris anno MCMXCIII eum beatum renuntiavimus, occasione data itineris Nostri pastoralis in dilecta dioecesi Astensi. Divina vero dedit ipsa exinde Providentia in hoc beato novum sanctimoniae indicium prodigiosa propter ipsius deprecationem intercedente sanatione, quae anno MCMXCVIII in Peruvia evenit. Nostro denique in conspectu die XVIII mensis Decembris anno MM Decretum prodiit super miraculo. Exauditis deinde Patrum Cardinalium Episcoporumque congregatorum faventibus sententiis, ritus canonizationis decrevimus ut Romae die XXV mensis Novembris anno MMI, in sollemnitate scilicet Domini Nostri Iesu Christi universorum Regis, perficeretur.

Hodie igitur in Patriarchali Basilica Petriana, coram populi Dei multitudine Pastorumque Ecclesiae numero maximo, perplacuit Nobis magno animi studio hanc quae sequitur proferre canonizationis formulam:

« Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Iosephum Marello, Paulam Montal Fornés a Sancto Iosepho Calasanctio, Leoniam Franciscam Salesiam Aviat et Mariam Crescentiam Höss Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.

In nomine Patris, et Filii et Spiritus Sancti ».

Qua prolata studiose formula non dubitavimus sermone Nos etiam inculcare persuadereque eximium praeclarumque hunc virum insignes dedisse religiosae pietatis operumque honorificorum testificationes. Pertinet enim ipse ad spectabiles homines illos qui suaviter cunctos hortabantur, cunctis opitulabantur, cunctos salutaribus beneficiis consolabantur. Is ideo coram omnibus fulgens habetur exemplar, unde catholica fides et navitas usque proferantur et quam plurimos homines attingant.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis minime officientibus rebus quibuslibet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXV mensis Novembris, anno MMI, Pontificatus Nostri quarto et vicesimo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. XCIV (2002), n.12, pp. 713-715

 

© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana