Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

RIDEBIT MUNDUS*

VENERABILI DEI SERVAE SIDONIAE SCHELINGOVÁ
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — «Ridebit mundus, sed ego flagranter esse martyr curio, quemadmodum tu fuisti, mi amatissime Christe».

Hanc sororis Sidoniae vulgo Zdenka Schelingová

precationem suscerit Dominus, quae, adversus Ecclesiam exstantibus persecutionibus, claram dedit fidei testificationem atque, caritate incitata, libens ad sacerdotes, persecutione vexatos, iuvandos suam tradidit vitam. Humilis haec Crucis discipula die XXIV mensis Decembris anno MCMXVI in oppido Krivá in Orava, in Slovachia, honoratis piisque parentibus orta est, a quibus in christiana disciplina est instituta. Sui oppidi litterarium ludum itavit, indolem exhibens facilem amabilemque. Cum paroeciam adire soleret, exemplis Sororum a Caritate Sanctae Crucis pellecta est atque desiderium sese Deo consecrandi animadvertit. Quindecim annos nata domum earum Instituti in oppido Podunajské Biskupice ingressa est. Valetudinariarum scholam inibi adiit atque, cum novitiatum absolvisset, vota religiosa anno MCMXXXVII nuncupavit. Studiose ferventerque suam tenuit consecrationem, continenter christianam perfectionem aflectatura, sicut spiritalia scripta testantur, in quibus enuntiavit: «Carissime mi Iesu, flagranter bona esse religiosa cupio». Desiderium hoc ut efficeret, per liturgiam, preces, erga Sacrum Cor Iesu Virginemque Immaculatam devotionem, virtutum exercitium, regulae superioribusque oboeditionem, cum Deo coniunctionem coluit. Ipsum valetudinariae opus, quod in urbe Humenné atque inde ab anno MCMXLII ac deinceps Bratislaviae gessit, ad Christum eam admovit, cuius dolentem vultum in aegrotis cernebat, quibus prompto animo, comitate et caritate inserviebat. Cum communistarum regimen in eius natione Ecclesiam potissimumque sacerdotes et Episcopos insectari coepisset, Dei Serva Dei gratia prorsus fisa, in Christi sequela perstitit atque animosa suam vitam periclitata est, ut Dei ministros iuvaret, qui propter fidem in vincula coniecti erant. Operam dare potuit ut ex valetudinario sacerdos quidam, ad Siberiam damnatus, effugeret. Hanc post rem gestam, periculosam quidem et sanctam in sacello oravit: «Iesu, meam pro illius trado vitam, serva eum!». Caritate audax facta, ex vinculis sex sacerdotes et Seminarii tirones liberare est conata. Sed publici custodes per dolum eam deprehenderunt eamque annoMCMLII in vincula coniecerunt. Per iniquum iudicium duodecim annis carceris est damnata. Mitis fortisque contumelias et vexationes toleravit, suis persecutoribus ignoscens. Cum ingravesceret eius valetudo, ne in carceribus moreretur, die XVI mensis Aprilis anno MCMLV est liberata. Graviter aegrotans in valetudinarium Tyrnaviensis urbis delata est, ubi die XXXI mensis Iulii eiusdem anni vita est functa.

Cum martyr apud Dei populum haberetur, Bratislaviensis-Tyrnaviensis Archiepiscopus beatificationis seu declarationis martyrii Causam anno MCMXCIX incohavit. His iure statutis absolutis rebus, Nobis coram die VII mensis Iulii anno MMIII decretum super martyrio foras est emissum. Statuimus ut beatificationis ritus die XIV subsequentis mensis Septembris Nostri in Slovachiam pastoralis itineris tempore celebraretur.

Hodie igitur inter sacra hanc enuntiavimus formulam:

My, prijímajúc želanie našich bratov Jána Babjaka, biskupa Prešovskej eparchie a arcibiskupa Jána Sokola, metropolitu Bratislavsko — trnavskej arcidiecézy a mnohých d'alších bratov v biskupskej službe a iných veriacich, po tom, ako sme dostali vyjadrenie Kongregácie pre kauzy svätých, našou Apoštolskou Autoritou dovol 'ujeme, aby sa ctihodní Boži služоbníci Vasil' Hopko a Zdenka Schelingová odteraz nazývali blahoslavení a aby sa mohli slávit' ich sviatky na miestach a podl' a noriem práva, každý rok: pre Vasil 'a Hopka jedenásteho mája apre Zdenku Schelingovú tridsiateho júla. V mene Otca i Syna i Ducha Svätého.

Sueta demum oratione habita, qua tum eximiam huius beatae vitam laudibus extulimus, tum singulas simul eius christianas virtutes, eam venerati sumus summaque Ipsi cum devotione primi caeleste invocavimus patrocinium. Omnes insuper christifideles de eius virtutum exemplo breviter edocuimus eosque simul hortati sumus ad hanc praestabilem mulierem imitandam, quae per fidem et opera Christum fideliter secuta est.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Bratislaviae, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis Septembris, anno MMIII, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo.

De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status 


*A.A.S., vol. XCVI (2004), n. 11, pp. 733-734

 

© Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana