Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
VINCENTIUM S.R.E. CARDINALEM ENRIQUE Y TARACÓN,
ARCHIEPISCOPUM MATRITENSEM,
QUINQUAGINTA EXACTIS ANNIS
AB EIUSDEM PRESBYTERALI ORDINATIONE

 

Venerabili Fratri Nostro
Vincentio S.R.E. Cardinali Enrique y Tarancón
Archiepiscopo Matritensi

Dies prima proximi mensis Novembris, ob sollemnitatem Omnium Sanctorum clara, erit profecto tibi clarissima, cum in illam incidat initi sacerdotii tui pergrata memoria. Ad quod sane, ut respexerunt omnia consilia tua invenis, ita libenter redit animus quotiens avet ad fontem tot beneficiorum, gratiarum, gaudiorum remeare, quibus vita tua affluit, vel in episcopatu sollicitudinibus.

In praesentia vero post decem lustra in “ Atriis domus Dei nostri ” acta, sub Christi atque Matris eius obtutu, gaudia illa, dulcia ac serena, accrescunt.

Inter illos autem qui hac occasione te circumstant, gaudium tuum et corona tua, et Nos praesentes per amorem et affectum considera. Nos, dicimus, quos Venerabilium Fratrum Nostrorum prospera tam delectant, quam adversa tristi maerore afficiunt. In Beati Pauli apostoli similitudinem cor Nostrum tibi patet, Venerabilis Frater Noster, et Ecclesiae tuae, et necessitudinibus, et spei omni quae tibi floret in animo. Deoque preces admovemus assiduas, ut tibi cum semper, tum hodie maxime praesentissimus adsit.

Iam vero, quid, Venerabilis Frater Noster, in hac die tibi gratulemur, liquido patet: sacerdotium videlicet, atque episcopatum, quibus te Deus benevolentia sua ornavit. Per illud enim Eucharistiam consecras, et peccata dimittis nomine Dei, et in caelestis Patris amicitiam peccatores reducis: res divinae creditae homini!; per episcopatum vero in successoribus Apostolorum annumeratus, eorum dignitatem atque potestatem participas.

Sed ob id etiam, Venerabilis Frater, summopere gaudemus, videlicet vitam tuam sacerdoti atque Episcopi eo spectasse, unde maior gloria Deo manaret. Id pietas tua egregia ostendit, et amor in Christum in eiusque sanctissimam Matrem; et industria praeterea multa, et studium erga pauperes, maxime aegrotos, ut patrem addecet sollicitum. Quoniamque amor urgebat, etiam opera fluxerunt: nitet enim sacerdotium tuum ob assiduam verbi Dei praedicationem, scriptis haud paucis suffultam, ob pietatis exercitia frequentissime praedicata, ob sollicitudinem praescriptionum Concilii Vaticani II ad exitum deducendarum, ob cultus splendorem ac musicae sacrae attributum honorem. Sacerdotum etiam sanctitas et disciplina, puerorum educatio christiana valde tibi cordi fuerunt.

De his omnibus ceterisque multis tibi gratias agimus, Venerabilis Frater Noster, teque Dei benevolentiae committimus, cuius sit pignus ac signum Nostra Apostolica Benedictio, quam tibi, Auxiliaribus tuis, clero populoque tuo Matritensi, tam dilectis Nobis, omnibus quos amas impertiri placet.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXIII mensis Octobris, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri secundo.

 

IOANNES PAULUS PP. II



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana