Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
VENERABILEM PETRUM S.R.E.
 CARDINALEM PARENTE

 

Venerabili Fratri Nostro
PETRO S. R. E. Cardinali PARENTE,

Sincera quidem benevolentia et caritate te salutamus, Venerabilis Frater Noster, tibique ex animo gratulamur, cum vicesimam quintam renovaturus sis anniversariam memoriam suscepti episcopatus, quem aliquot annos ut Perusinus Archiepiscopus gessisti, tibique libenter significamus eximium gaudium Nostrum, dum optimorum munerum copiam tibi a Domino precamur.

Scimus praestabilem locum quem inter sacrorum Antistites obtinuisti, atque merita quibus iam antea aestimationem et amorem tibi conciliavisti praesertim cum, theologicarum disciplinarum magister sedulus ac peritus, plurimos adulescentes adiuvisti in viis Evangelii ac doctrinae catholicae. Neque obliviscendum est fructuosum ministerium Apostolicae huic Sedi praestitum, in quo, praesertim ut Assessor Sacrae Congregationis S. Officii, quae “pro Doctrina Fidei” nunc appellatur, es versatus.
Postquam vero inter Patres Cardinales es ascitus, pergis operam tuam praestantem navare, ut Mystici Corporis Christi sodalibus obveniat spirituale bonum et utilitas.

Quapropter, Venerabilis Frater Noster, in hoc vitae tuae memorando et iucundo eventu, tecum extollimus bonitatem Dei omnipotentis qui tales tibi animi dotes tribuit, quibus tot annos prospere valeres esse mysteriorum divinorum cultor et dispensator, multorum eruditor et magister.

Vota, denique Nostra confirmet Apostolica Benedictio, quam tibi cunctisque qui sollemnibus ob iubilaeum tuum indictis intererunt, volentes impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXII mensis Octobris, anno MCMLXXX, Pontificatus Nostri tertio.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana