Index   Back Top Print

[ LA ]

NUNTIUS GRATULATORIUS

IOANNIS PAULI PP. II
EM.MO P. D. FRANCISCO S.R.E. PRESBYTERO CARDINALI TOMÁŠEK,
 ARCHIEPISCOPO PRAGENSI

 

Novimus, Venerabilis Frater Noster, brevi oriturum diem, qui singulari spiritus laetitia te afficiet, cum quasi quaedam sacri itineris meta tibi arrideat: sexagesimum enim tu exiges annum, ex quo sacerdos Christi es ordinatus.

Per has Litteras Nostras gaudia tua participantes, tibi ante omnia faustum hunc eventum gratulamur. Etenim, qualia divina officia tibi tradita ! Eucharistiam consecrare, peccata dimittere, homines in pristinam Dei consuetudinem redintegrare, similia; haec non humana virtute comparari possunt, sed unius Dei benevolentia et gratia.

Postquam vero inter Episcopos es cooptatus, et dein in Sacrum Cardinalium collegium ascitus, tua dignitas et potestas tam aucta, velut prospectus eius, qui de colle montes altissimos superat.

Haec ergo anniversaria memoria Nos movet, ut gratulantis animi Nostri sensus tibi aperiamus de Ecclesia bene merito, ubique, Frater in fratrem, felicia et prospera precemur: nam, Venerabilium Fratrum Nostrorum solidus vigor, honor Noster (cfr. Greg. M., Ad Eulogium, 8, 30). Novimus enim non leves tibi sustinendos fuisse labores, ut Ecclesia istic constans maneret et salvificum munus, a Domino sibi mandatum, impleret. Itaque haec vox amantissima Nostra, e beati Petri Solio exsonans, sit laudis nuntia et omnes, qui ad religionem provehendam incumbunt, confirmet ad pergendum nobile opus.

Vota et omina Nostra secundet Apostolica Benedictio, quam amanti animo impertimus tibi, Episcopo Auxiliari tuo, clero ac populo cuncto Pragensi, Nobis sane carissimo.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXI mensis Iunii, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana