Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

NUNTIUS GRATULARIUS

IOANNIS PAULI PP. II
EM.MO P. D. RADULFO FRANCISCO S.R.E. PRESBYTERO CARDINALI
 PRIMATESTA, ARCHIEPISCOPO CORDUBENSI IN ARGENTINA

 

Pro amicitia pervetere nostra fraternaque in Christo Domino coniunctione salutamus te ipsum benevolentissime, Venerabilis Frater Noster, quem ad modum toties antehac praesentes Vοs aut hic Romae aut in Patria istic etiam salutavimus, immo vero nunc malore quodam studio laudandi ac firmiore gratulandi voluntate, adpropinquante scilicet feliciter Episcοpatus tui die vicesimo quinto natali.

Et cum hos per viginti quinque annos undique tibi merita sacri operis cumulaveris meritorumque similiter praeconia conciliaveris inter dilectos greges Platensem Fororaphaeliensem Cordubensem, praeterea inter Episcopalem Argentinae Conferentiam et inter fidissimos omnino Sedis Apostolicae adiutores, minime idcirco Nos fugit quali quantoque gratulantium conventui has Nostras admisceamus voces pariter laudativas maxime in anniversario hoc tuo die.

Diu iam notte omnibus sunt – neque Nobis igitur rursus singillatim memorandae – proprietates ac virtutes pastorales tuae navitatis in unaquaque apostolatus regione, efficacissimae prudentissimaeque gubernationis tuae, sacerdotalis spiritualitatis ac renovationis conciliaris. Id dumtaxat precando tibi vehementer exoptamus, Venerabilis Frater Noster, ut proxima Beatissimae Virginis Mariae caelo receptae Sollemnitas plurimum tibi consolationis adferat de rebus adhuc eximie peractis, plurimum quoque confirmationis et cohortationis de posthac item perficiendis.

Accipe ergo hisce cum litteris Apostolicam Nostram Benedictiοnem aestimationis singularis testem divinique semper favoris auspicem, cuius universum clerum ac populum Cordubensem faustissimo hoc tempore participem esse cupimus.

Ex Aedibus Vaticanis die XIV mensis Iulii, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana