Index   Back Top Print

[ IT  - LA  - PT ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
CATHOLICAE ECCLESIAE
IN LITUANIA

Die XXIII mensis Iulii, anno Domini MCMLXXXII

 

Caritate sollicitudineque moti in Lituanam Ecclesiam, nobis carissimam, vos alloquimur fratres in Episcopatu, eodem fausto die quo novus Episcopus consecratur, Antonius videlicet Vaiius, qui, ut Administrator Apostolicus, Telsensis Dioecesis et Praelaturae Klaipedensis gubernacula tractet, istius catholicae communitatis gaudio et nos perfundimur praesertim quod una simul dignissimus animarum pastor Vincentius Sladkeviius suas repetit partes episcopales tanquam Administrator Apostolicus Kaisiadorensis.

Est profecto Episcopus inaestimabile Dei donum Ecclesiae factum; nam Episcopus in locum Apostolorum succedit atque manuum impositione et verbis consecrationis acquirit gratiam Spiritus Sancti et sacrum characterem, quorum vi, eminenti ac adspectabili modo, ipsius Christi magistri, pastoris et pontificis partes sustinet et in eius persona agit, ut aedificet populum Dei in veritate et sanctitate, curamque ipsius habeat oratione, praedicatione omnibusque caritatis operibus.

Presbyteri autem, unius sacerdotii Christi participes ad populo Dei inserviendum propter hanc participationem in sacerdotio et in missione, Episcopum patrem suum agnoscant eique reverenter oboediant.

Communitas demum cuncta Catholica, cuius fides tot difficultatibus et asperitatibus est comprobata, inveniat in suo pastore tutamen, animi ardorem atque confirmationem ad perseverandum in fide, fortis in spe, fundata in caritate, ut colere valeat dignitates christianasque virtutes quae nationis eruditionem atque doctrinam implent.

Lituanam catholicam familiam committimus Dei Genetrici, Misericordiae Matri, dum amantissimo corde impertimus Apostolicam Benedictionem episcopis, sacerdotibus, adulescentibus in sortem Domini vocatis, omnibus divino cultui sacratis atque christifidelibus cunctis.

IOANNES PAULUS PP. II 

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana