Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
 
OPILIUM CARDINALEM ROSSI,
 PROTODIACONUM,
PONTIFICII CONSILII PRO LAICIS PRAESIDEM

 

Venerabili Fratri Nostro
Opilio S.R.E. Cardinali Rossi
Pontificii Consilii pro Laicis Praesidi

Quoniam quinquagesimus sacerdotalis ordinationis tuae anniversarius dies feliciter hoc mense celebrabitur, libentes hanc ad te mittimus epistulam, ut sensus tum laetationis fraternae tum sincerae laudationis tibi patefaciamus non solum de honorifico illo vitae tuae eventu, sed etiam de toto pastorali opere, quod hos quinquaginta continuos annos studiose fructuoseque explevisti.

Compertum est enim te sedulo atque diu operam dedisse huic Apostolicae Sedi in multis muneribus tibi attributis: etenim, postquam per sedecim annos vires impendisti in variis Europae civitatibus, Nuntius Sanctae Sedis es constitutus in Aequatoriana Republica, deinde, sex elapsis annis, in Chilia, et tandem, anno scilicet millesimo nongentesimo sexagesimo primo, apud Austriacorum Nationem, quae munia summa diligentia et prudentia tuitus es.

In ecclesiastici vero ministerii perfunctionibus luculente patuerunt animi tui laudes: egregiam dicimus in Deum pietatem, acrem hominum intellegentiam, comitatem atque sermonis affabilitatem. Quam ob rem aliisque de causis anno MCMLXXVI in Sacrum Cardinalium Collegium es ascitus, atque Pontificii Consilii pro Laicis moderatio tibi est concredita.

Accipe ergo, Venerabilis Frater Noster, Nostram in Christo Iesu laudem de frugifero hoc vitae tuae curriculo, deque sacerdotali et episcopali opera tua; accipe etiam fervidam gratulationem de hac iubilari celebratione tua.

Pia cum prece optamus interea ac petimus, ut dies ille decimus primus huius mensis Martii iucundissimus tibi luceat, utque talibus meritis conspicuus bona animi corporisque valetudine firmus efficaciter deservire pergas Ecclesiae.

Sit autem Nostrae propensae in te voluntatis signum Apostolica Benedictio, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, caritate impellente impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Martii, anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana