Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
ANTONIO S.R.E. CARDINALI POMA
ARCHIEPISCOPO BONONIENSI

 

Venerabili Fratri Nostro
Antonio S.R.E. Cardinali Poma
Archiepiscopo olim Bononiensi

Post ingentia Sacratissimae Resurrectionis Christi gaudia, quae die III mensis Aprilis celebrabimus, quaeque sunt omnibus communia christianis, alia te manent dulcia atque suavia, quae te affluenter afficient in anniversaria sollemnitate sacerdotii tui quinquagesima.

Qui igitur de felicibus Venerabilium Fratrum Nostrorum Episcoporum eventibus laetari consuevimus, cum omnes sic ut Nos sacerdotium Christi participent, Apostolorumque dignitatem communicent ad christiani populi salutem, de hac sane sacerdotii tui memoria quam qui maxime gaudemus, illa beati Pauli de te verba usurpantes: “Gaudium meum et corona mea”; (Phil. 4, 1)  item et illa Ieremiae Prophetae, apte in te recidentia: “Quoniam laus mea tu es” (Ier. 17. 14).

Gratulamur ergo tibi per occasionem de amplissimo ac fere divino sacerdotii dono; gratias reddimus tibi iustas ob labores in Ecclesiae utilitatem susceptos; Deumque optimum maximum, cuius late patet divina benignitas, in vota vocamus, ut non modo iusta praemia merenti militi det, sed et gratias gratiis, dona donis, solamen solamini addat, quibus animum tuum confirmet, usquequaque.

Si vero post haec in Personam tuam, Venerabilis Frater Noster, respiciamus, quanta deprehendemus opinionem Nostram de te eximiam confirmantia! Cui enim ignota illa fides tua in Christum vivax atque sincera, ad cuius mensuram et momentum indicas comparas omnia, quasi humana ad divina referens? Egregia praeterea pietas tua, quae pectus imbuit, ex omni industria tua prodiens, maxime in sacris peragendis? Quam vero acre semper fuerit in te studium divinae gloriae quaerendae animorumque salutis procurandae; et prudentia in eligendis quae ad id conducerent; et fortitudo in agendo, si quando rerum adiuncta poscerent; et amor cum suavitate coniunctus, id omnes noverunt, praesertim qui in consuetudinem tuam forte venerunt. Ceterum et Nos interdum experti sumus, summa cum admiratione.

Quas ingenii animique tui laudes quanti fecerint Romani Pontifices, maiores Nostri, tum operosa negotia ostendunt tibi data, tum honores ab iis tributi. Etenim, ne singula, post acceptum episcopatum Coadiutor fuisti sacri Praesulis Mantuani; cui cum anno MCMLIV successisses, Sedem illam tredecim fere annis non sine laute administrasti; postea, Coadiutorem egisti cum iure successionis archidioecesis Bononiensis, cuius insignis metropolis inde Pastor fuisti magna sane laude per XV annos, gubernator providus in inquieto mari. Item decem annos Conferentiae Episcoporum Italorum sapienter praefuisti, uberi fructu. Cetera. Ut, qui ob merita tua sacra Patrum Cardinalium Purpura ornatus es, in vicem tu acceptam dignitatem virtute, ingenio, benefactis ornaveris.

Laetare ergo, Venerabilis Frater Noster, sic ut Nos laetamur cum omnibus qui te amant. Signum autem benevolentiae Nostrae sit apostolica Benedictio, quam in te, in tuos, in omnesque quos diligis effundimus fratris amore.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXVII mensis Martii, anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto. 

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana