Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
FRIDERICUM S.R.E. CARDINALEM WETTER
ARCHIEPISCOPUM MONACENSEM
ET FRISINGENSEM

 

Venerabili Fratri Nostro
Friderico S.R.E. Cardinali Wetter
Archiepiscopo Monacensi et Frisingensi

Magna cum animi laetitia fraternique adfectus abundantia has hodie ad te litteras, Venerabilis Frater Noster, Nos transmittimus, quippe qui prudenter te ipsi voluerimus undecim abhinc annis antiquae praeesse eminentique sedi Monacensi et Frisingensi, quique immo in proximorum consiliariorum Nostrorum numerum patrem Ecclesiae purpuratum paulo postilla adlegi censuerimus. Tandem enim publicam eamque claram nacti sumus opportunitatem ministerium tuum palam celebrandi, quod tanta quidem diligentia simulque erga Apostolicam hanc Sedem persequeris fidelitate.

Memores igitur tot congressionum tam ibi inter clerum populumque amatissimum tuum quam hic Romae in urbe aeterna, tot conscii collocutionum de communibus Ecclesiae Dei sanctae causis atque quaestionibus, per epistulam hanc Nostram cupimus veluti praesentes tecum sermocinari parumper tibique vehementer gratulari memorabilem illum vitae tuae operaeque sacrae eventum, qui magno ex Divini Pastoris beneficio appropinquat.

Vicesimum enim et quintum mox annum feliciter explebis, ex quo decessor Noster immortalis recordationis Paulus VI episcopum te nativae tuae communitatis Spirensis destinavit, cum prius et parochi seduli perfunctus esses officiis inter tuos, necnon magistri insignis munibus in provincia philosophiae ac theologiae tum apud Eistettensem tum Moguntinam scholam. Quae quidem academica eruditio solida miris te modis ad venturum tibi episcopatus opus efficienter comparavit.

Locum namque singularem meruit tibi integritas doctrinae tua atque Ecclesiae fidelitas intra Conferentiam Episcopalem Frisingensem deindeque Episcopalem totius Germaniae, ac partes excellentes in tot aliis consiliis de re scientifica et culturali tum etiam in colloquiis cum evangelica communitate in Germania. Nec praeterea fugit Nos quam frugiferum compleveris adhuc episcopalem apostolatum inter sacerdotes industriae tuae adiutores fideliumque ipsorum coetus, ut renovatio aliquando enascatur animorum et studiorum catholicorum.

Complures sic rationes in te, Venerabilis Frater Noster, reperimus cur de Nostra tui electione gaudeamus de tuique argenteo ipso episcopatus fructuosi iubileo. In memoriam libenter revocamus iucundissimas illas tecum ac cum electo grege Monacensi et Frisingensi conventiones quas tempore pastoralis Nostrae apud vos salutationis habuimus. Iisdem ideo cum laetationis gratulationisque sensibus volumus haec per scripta Nostra tibi adesse in adeo honorifico curriculi tui eventu.

Ecclesiae interea principes, Petrum et Paulum, quorum sub nomine ac praesidio tuum fauste iniisti episcopatum viginti quinque abhinc annos, plurimis Nos precibus hanc poscimus caelitus gratiam, ut multos posthac te annos tueantur incolumem in statione tua illustri episcopali tuisque uberrimos addant fructus laudabilibus inceptis. Esto tibi, Venerabilis Frater Noster, efficacioris usque operae pignus supernique favoris et Nostrae in te benevolentiae documentum Apostolica Benedictio, quam his cum litteris quasi coram impertimus tibi tuaeque concreditae sollertiae Monacensi et Frisingensi Ecclesiae.

Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Iunii, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo. 

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana