Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS GRATULATORIUS MISSUS
 EDUARDUM FRANCISCUM S.R.E.
CARDINALEM PIRONIO

 

Quattuor iam transierunt anni ex quo tibi, Venerabilis Frater Noster, alteras litteras benevolas maxime inscripsimus, quibus tuam voluimus tecum laetitiam communicare tuasque simul laudes praedicare studuimus ob similem memorabilemque vitae tuae eventum. Sicut enim tunc multiplex placuit episcopale celebrare ministerium tuum ad vicesimum quintum illius natalem, ita nunc profecto universam decet industriam illustrare sacram tuam, cum singulari mox quidem ex Dei beneficio quinquagesimum ipsius sacerdotii tui annum sis felicissime commemoraturus.

Quem ad modum illo tempore recensere iuvit singula munera tua tam in patria quam in Romana Curia diligentissime peracta ac numerare merita interim cuncta, quae gravissimis tibi in Ecclesiae officiis cumulaveras, sic his praecipue diebus gratulationem Nostram laetationemque de te augescere sentimus sensusque aestimationis redintegrare et iterum tibi testificari cupimus, adeo optabili Nobis adlata opportunitate.

Quamvis saepius per hos quindecim pontificatus Nostri annos confirmare tibi multis modis potuerimus quanti cotidiana tua pro Christo et Ecclesia opera iudicemus sedula fructuosa provida variis in magni momenti Sedis Apostolicae consiliis, hoc tamen tempore faustissimo peculiarem tibi nolumus adfectuum Nostrorum significationem praeterire, quibus omnem tuam complectimur sacerdotalem operam pro Mercedensi communitate ac seminario Bonaërensi, pro Archidioecesi Platensi deindeque pro dioecesibus Avellanediensi et Maris Platensis, pro universali Christi Vicarii ministerio, primum annos plures in Congregatione pro Religiosis, in praesenti vero apud Consilium pro Laicis ubi inter alia sollerter etiam sciteque diem internationalem de Iuventute nuper ordinavisti. At dignissima nimirum commemoratione laudativa esse arbitramur diuturnam tuam navitatem veluti Secretarii ipsius Praesidis Consilii Episcopalis Americae Latinae.

Easdem ubique, Venerabilis Frater Noster, sacerdotales commonstravisti virtutes eundemque apostolatus ardorem vere presbyteralem. Memoriam igitur iucundissimam celeberrimi illius loci, ubi et sacerdos prius creatus dein et episcopus es ordinatus, scilicet Basilicae aedis Dominae Nostrae Luianensis, tecum hoc tempore pientissimo animo colemus: inde enim tot in te ac per te sunt ortae divinitus gratiae salutares. Tui nominatim meminerimus non solum ipso presbyteratus tui anniversario die quinto mensis Decembris, verum in omni etiam iubilari, quam habueris, concelebratione sacerdotalis tuae ordinationis.

Has velimus interea voces Nostras sententiasque ex animo depromptas ipse suscipias gratulantium sensuum plenissimas. Cum salutatione autem hac Nostra Apostolicam Benedictionem pariter accipies de Nostris quasi praesentibus manibus, quae posthac tibi adsit ubique caelestium donorum conciliatrix Nostraeque in te benevolentiae nuntiatrix fidelis.

Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Octobris, anno Domini MCMXCIII, Pontificatus Nostri decimo sexto.  

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana