Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
FLORENTIO S.R.E. CARDINALI ANGELINI,
ELECTO MISSO EXTRAORDINARIO
AD CELEBRANDUM
DIEM AEGROTIS DICATUM MEXICOPOLI
IN URBE

 

Venerabili Fratri Nostro
Florentio S.R.E. Cardinali Angelini

Singulari cum animi Nostri iucunditate circumspicimus memorabiles Populi Dei eventus apud diversas ecclesiales communitates, atque certo quodam modo unicuique eorum Ipsi interesse cupimus. Catholicae Ecclesiae consuetudinem plurimi ducentes, etiam Nos peculiari cura adversa valetudine affectos prosequimur, utpote qui pro certo habeamus christifideles infirmos vulneribusque vitae sauciatos primas agere partes in salutis mysterio: ipsi enim Christi patientis prae se ferunt imaginem, immo adimplent ea quae desunt passionum Christi in carne sua pro corpore eius, quod est Ecclesia (Cfr. Col. 1, 24).

Ardenter ideo optamus ut quotquot salvifici doloris Christi documentum gerunt, iusta ac opportuna apud christianorum communitatem ditentur aestimatione. Quapropter gaudentes accepimus Mexicopoli in urbe die XI mensis Februarii hoc anno IVum Mundialem Diem Aegrotis dicatum iri celebratum.

Quo vero plenius ibi Ecclesiae sollicitudo in aegrotos ostendatur atque clarius magnificentiusque eiusmodi peragatur commemoratio, virum praestantem mittere statuimus qui personam Nostram tueatur, Nostram aperiat cohortationem, mentem propensam Nostram significet. Te quidem, Venerabilis Frater Noster, cogitamus, qui aptus admodum videris ad hoc officium sustinendum, praesertim quia iisdem in rebus laudabiliter iam diu versaris. Idcirco te Missum Extraordinarium renuntiamus ad commemorationem illam peragendam aptissima quaque ratione, prout sane rerum adiuncta postulaverint.

Universis benevolentiam Nostram ostendes, quae omnes complectatur; de Nostro in aegrotantes studio loqueris, deque Nostra in eorum unumquemque sollicitudine.

Benedictionem demum Apostolicam universis sollemnium participibus et adstantibus deferas volumus, quae sit supernorum donorum nuntia atque laborum levamen.

Ex Aedibus Vaticanis, die III mensis Februarii, anno MCMXCVI, pontificatus Nostri duodevicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana 

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana