Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IACOBO ALOISIO S.R.E. CARDINALI HICKEY,
ARCHIEPISCOPO VASHINGTONENSI

 

Venerabili Fratri Nostro
Iacobo Аloisio S.R.E. Cardinali Hickey
Archiepiscopo Vashingtonensi

Maxima mox tibi, Venerabilis Frater Noster, laetandi dabitur in Domino causa et plurima simul menti tuae — ut certo novimus — addetur consolatio, cum perhonorificam vitae tuae industriaeque pastoralis metam, largiente Domino, ipse attinges atque in medio dilectissimo clero necnon fideli populo Vashingtonensi curriculum longinquum et multiplex, frugiferum et memorabile ministerii tui sacri dignis concelebrabis modis.

Die enim Iunii mensis proximi quinto decimo faustissime decem temporis lustra peregeris, ex quo filius tu ecclesiae Saginavensis aeterno es Iesu Redemptoris sacerdotio initiatus, tum etiam ad illa laudabiliter efficaciterque procuranda munera destinatus, quae tantam non uni ecclesiali communitati importaverunt spiritalem utilitatem, tantum tibi interea adtulerunt honorem, tantum decus universo nomini Catholico tua in patria adiunxerunt.

Qui vero fidenter omnino sedecim abhinc annos temet ipsum eidem gregi pro Christo praeesse volueramus ac postmodum libenter sane inter Cardinales Ecclesiae patres conspicuum numerare, iisdem hodie prorsus sensibus, quin immo duplicatis adfectibus, has tibi inscribimus ex animo Litteras quibus vocem laudativam Nostram tot aliis aestimationis et gratulationis significationibus admisceamus, dum inter Fratres illic Episcopos civilesque ipsos magistratus, inter socios presbyteros amantesque christifideles quasi praesentes adstamus, tui recordamur benevoli, meritas tibi palam reddimus laudes ob fructuosissima tuae sollertiae ac sapientiae opera, quorum etiamnum vestigia conspiciuntur in paroeciis, Seminario, tribunali episcopali officio Saginavensibus, in Collegio Civitatum Foederatarum hic Romae, in annalibus episcopalibus communitatis Clevelandensis, in congregationibus Curiae Romanae atque compluribus Conferentiae Episcoporum Americanorum officiis, recentius vero in archidioecesis Vashingtonensis illuminata gubernatione.

Sacerdotii tui monumenta haec diu manebunt, quae hoc beatissimo tempore congruenter commemorabuntur. Precantes nimirum exoptamus vehementer ut, integra tibi interea corporis restituta valetudine, anniversaria presbyteralis tuae ordinationis celebritas cumulum tibi, Venerabilis Frater Noster, tribuat gaudii intimi ac solacii, ut posteros in annos te recreet ac sustentet, ut iunioribus parater ecclesiae ministris omnis ordinis incitamentum sit ad similem pro Evangelii causa hominumque salute sedulitatem suscipiendam absolvendam.

Animo tecum profecto hoc fraterno coniungemur memorabili tuo die quem iam nunc benignissime consalutamus gratulantes de eventu, teque Apostolica Nostra Benedictione cumulantes, quae tibi benevolentiae Nostrae sit testis divinaeque remunerationis certissima conciliatrix ac firmioris usque pignus salutis.

Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Maii, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana 

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana