Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
ADAMO IOSEPHO S.R.E. CARDINALI MAIDA,
ARCHIEPISCOPO DETROITENSI

 

Venerabili Fratri Nostro
ADAMO IOSEPHO S.R.E. Cardinali MAIDA
Archiepiscopo Detroitensi

Ad pulcherrimam caelestis Reginae Poloniae imaginem abhinc plus quam sex saeculis populus fidelis multas per vias solet peregrinare, refugium quaerens et solacium. Nos Ipsi saepenumero illuc iter fecimus, multis cum peregrinis, quibus persuasum est Dei Matrem intercessione sua praecipuos Spiritus donos Ecclesiae iugiter impetrare. Etenim « orantis Ecclesiae cum Christi Matre necessitudo iam ab initio pars est mysterii Ecclesiae » (Ioannis Pauli PP. II Dominum et Vivificantem, 66).

Laetanti ergo animo accepimus in Częstochoviensi Deiparae sanctuario diebus XVIII-XXVI proximi mensis Augusti celebratum iri XII Congressum Mariologicum nec non XIX Internationalem Congressum Marianum. Eventuum singulare momentum considerantes, opportunum duximus mittere illuc Legatum Nostrum, pro certo habentes futurum esse ut Marialis cultus inde maius capiat incrementum.

Ideo piis concedentes postulationibus tum Venerabilis Fratris Iosephi Kowalczyk, Archiepiscopi titulo Heracleensis et Nuntii Apostolici in Polonia, tum Venerabilis Fratris Stanislai Nowak, Archiepiscopi Częstochoviensis, aliorumque multorum Episcoporum, sacerdotum, religiosorum cunctorumque Christifidelium, harum Litterarum vi Te, Venerabilis Frater Noster, ad supra memoratum XIX Internationalem Congressum Marianum diebus XXIV-XXVI proximi mensis Augusti agendum Legatum Pontificium eligimus et renuntiamus. Partes ergo Nostras ibidem convenienter ages: Nostram significabis salutationem et per spiritum praesentiam; populum hortaberis ad plenam in Dei Genetricem fiduciam nec non ad novellam in Eucharistiae sacramentum pietatem, in quo « Salvator, in Mariae sinu abhinc viginti saecula incarnatus, divinae vitae sicut fontem se offerre pergit humanitati » (Ioannis Pauli PP. II Tertio Millennio Adveniente, 55.

Boni Consilii Mater sit Tibi, Venerabilis Frater Noster, auxilium et firmamentum. Nos quidem Eam ardenter deprecabimur ut filios suos congregatos benigne conspiciat, illuminet et uberrima sua consolatione impleat. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam imo ex corde Tibi impertimus, quam cum omnibus ibi praesentibus atque de spiritalibus fructibus Congressuum haurientibus participabis.

Ex Aedibus Vaticanis, die VII mensis Iulii, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri duodevicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana 

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana