Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
ROSALIO IOSEPHO S.R.E.
CARDINALI CASTILLO LARA,
QUINQUAGESIMAM ANNIVERSARIA MEMORIAM
AGENTI SACERDOTALIS SUAE ORDINATIONIS
 

    

Venerabili Fratri Nostro
ROSALIO IOSEPHO S.R.E.
Cardinali CASTILLO LARA

Memores tui sumus ipsius, Venerabilis Frater Noster, ut quem tot annos consiliarum iuxta Nos adiutoremque habuerimus fidelem, et tui pariter studiosi sumus et devoti, quippe qui tam longum adhuc sacro in ministerio curriculum laudabiliter expleveris multaque tibi merita cumulaveris ex Dei Ecclesiaeque famulatu.

Gratulationem autem hanc tibi transmittere cupimus, tum ut omnes erga te benignos Nostros testatosque iam aestimationis et laudis sensus tamquam tuo in conspectu renovemus, tum ut proximum vitae tuae laetissimum sane atque honorificum eventum convenienter commemoremus, nempe cum universa Salesiana Familia ad quam gloriaris iure te iam maximam aetatis tuae partem pertinere, simul vero cum dilecta tua natione Venetiola, cui tantum religiosus sacerdos episcopus honorem ipse ac decus attulisti.

Quinquagesimus enim annus, largiente Deo, mox explebitur, ex quo presbyter ab avunculo tuo Archiepiscopo Caracensi ordinatus es atque multiplicis frugiferae navitatis cursum ingressus, qui omnes probe novimus quantum profuerit communitati tuae imprimis religiosae in Venetiola quemadmodum in Italia, quantum profecerit ecclesiae Truxillensi, quantum ministeria hic Apostolicae Sedis plurima adiuverit.

Libenter quidem inter sacerdotalis tui operis monumenta commemoramus publice magisterium tuum in disciplina iuris canonici prius Augustae Taurinorum dein Romae, officium moderatoris provincialis in patria necnon consiliarii generalis in Salesiana Congregatione. Munus similiter extollimus tuum coadiutoris Truxillensis pauloque post opus gravissimum in Curia Romana pro Iuris Canonici renovatione educationeque catholica. Inde vero altissimas ad auctoritates ascendisti, ex Romani Pontificis voluntate, in patrimonii Sanctae Sedis ac Urbis Vaticanae administratione.

Sacerdotii itaque tui, Venerabilis Frater Noster, virtutes ac laudes abundant quae dignissimae profecto Nobis videntur ut ad aureum tuum presbyteralis ordinationis Iubilaeum, quartum mensis Septembris diem, praedicentur celebrentur. Idcirco adsumus tibi gratulantes ex animo eventum tuum iubilarem industriamque totam hos quinquaginta annos insigniter salutarem. Voces has Nostras coniungere iuvat tot cum aliis sodalibus tuis et familiaribus, amicis et fautoribus curriculum tuum ministeriumque universum dilaudantibus. Divinum Pastorem precantes Nos ipsum exoptamus ut anniversarius ille dies quam beatissimus tibi illucescat solaciorumque posthac etiam magnorum plenissimus. Sit praeterea tibi incitamentum ad plura pro Populo Dei tuis in locis salutaria opera ac prosperum omen perpetuae in mente corporeque valetudinis.

Esto denique Apostolica Nostra Benedictio hisce cum Litteris peramanter ad te perlata peculiaris tibi caelitus auspex et conciliatrix favoris atque posteros in annos praesidii certi.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Iulii, anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri vicesimo et primo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

   © Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana