Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
VINCENTIO S.R.E. CARDINALI PULJIC
ARCHIEPISCOPO VRHBOSNENSI

  

Venerabili Fratri Nostro
VINCENTIO S.R.E. Cardinali PULJIC
Archiepiscopo Vrhbosnensi

Iubilaeum maximum hoc dum prospere feliciterque progreditur, quod Deo dante universa iam in Ecclesia festive videtur et fructuose concelebrari, magis ac magis elucet artissime illud coniungi atque consociari cum sanctissimo Eucharistiae mysterio et sacramento interque christifideles Dei Populi pientissimo cultu. Id quod et exemplo Nostro et cotidiano magisterio numquam intermittimus graviter animis filiorum filiarum Ecclesiae inculcare, ne oculos umquam inde avertant neve fidei suae fervorem alio intendant.

Perplacet igitur Nobis mente iam praevidere Congressum Eucharisticum omnium gentium hic Romae medio mense Iunio sollemniter peragendum; at nihilo minus de singularum Nationum et Civitatum particularibus conventibus Eucharisticis gaudemus quibus hic iubilaris annus veluti totidem honestabitur gemmis. Inter illos eminet nimirum secundus Congressus Eucharisticus nationis Lituaniae qui apud Kaunas peculiari omnino decore honoreque religioso inter primum ac quartum mensis Iunii diem agetur. Cum autem nihil velimus Nostra ex parte huic faustissimo eventui, primo videlicet Congressui illic post adeptam civilem sui iuris condicionem, deesse, idcirco eum quaerimus Ecclesiae idoneum ministrum qui inter tam clara sollemnia personam Romani Pontificis cum auctoritate gerat, totius rei praestantiam augeat, spiritales celebrationis fructus in immensum crescere sinat.

Plures sane ob causas te ipsum, Venerabilis Frater Noster, ad illud officium esse aptissimum censemus ideoque harum Litterarum vi MISSUM EXTRAORDINARIUM Nostrum ritibus et actibus Secundi Congressus Eucharistici Nationalis Lituaniae a die primo ad quartum mensis Iunii interesse Nostro nomine mandamus. Ad Nostram propterea mentis pastoralis sententiam adloqueris participes omnes atque secundum ipsius celebritatis indolem adhortaberis ut quam pietatem ac fidem animose conceperint animo signo exprompserint hoc luculenter, studiosius usque posthac provehant, comitante eos semper Apostolica Nostra Benedictione qua adstantes pariter Nostra ex voluntate ditamus, tamquam si coram ipsi Nos praesentes et gratulantes adsistamus.

Interea vero, Venerabilis Frater Noster, salvere te in Domino iubemus unaque cum dilectissimo grege Vrhbosnensi paschalibus prorsus laetitiis gaudere.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Aprilis, anno MM, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana