Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
XAVERIO LOZANO BARRAG
ÁN,
ARCHIEPISCOPO-EPISCOPO EMERITO ZACATACENSI,
PRAESIDI PONTIFICI CONSILII
PRO VALETITUDINIS ADMINISTRIS
(PRO PASTORALI VALETUDINIS CURA)

 

 

Venerabili Fratri
XAVERIO LOZANO BARRAGÁN
Archiepiscopo-Episcopo emerito Zacatecensi
Praesidi Pontificii Consilii pro Valetudinis Administris
(pro Pastorali Valetudinis Cura)

Iesus Christus, verus Deus et homo, divinus Thaumaturgus, qui ad homines venit "ut vitam habeant et abundantius habeant" (Io 10,10), cunctis temporibus mittit suos discipulos "praedicare regnum Dei et sanare infirmos" (Lc 9,2).

Incepto autem tertio millennio christianae aetatis, dum multis in provinciis producitur technologicus progressus, eodem vero tempore in mundo augescit numerus hominum qui gravissimis opprimuntur angustiis, morbis, inopia, fame aliisque malis. Haud dubio hoc omnibus christianis maxima est provocatio simulque occasio ut morem ferventer sequantur boni Samaritani, ab ipso Domino Iesu in Evangelio nobis praebitum veluti authenticae exemplar caritatis.

Opportune ergo iam decem abhinc annos a Catholica Ecclesia promovetur Dies Universalis pro Aegrotantibus, qui hoc anno in celeberrimo terrae Indianae sanctuario Nostrae Dominae a Salute Vailankanni celebrabitur, quod Lapurdum Orientis appellatur. Hic eventus optimam praebet occasionem tum de re pastorali pro aegrotantium bono agendi, tum disputandi et pro omnibus infirmis orandi.

Maxima laetitia contemplamur ingens agmen virorum et mulierum, diversis ex religionibus et culturis, qui ubique terrarum sollicite patienterque assistunt omne genus aegrotis et indigentibus. Volumus iis animum facere atque singulari modo memorare hic duas saltem mulieres, Indicae plebi valde acceptas, quae multos per annos omnibus aegrotantibus et moribundis heroice inservierunt: matrem Teresiam de Calcutta, fundatricem Missionariarum Caritatis, nec non beatam Mariam Teresiam Chiramel Mankidiyan, fundatricem Congregationis Sacrae Familiae, quam Anno Magni Iubilaei summo gaudio ad honores altarium exaltavimus.

Persuasum habentes hunc eventum magni ponderis esse, cupimus illic congregatis omnibusque quodammodo eum participantibus Nostram significare caritatem atque in spiritu praesentiam. Quapropter decrevimus illuc dignum mittere Virum, qui Nostram gerat personam Nostramque ostendat benevolentiam. Ad te autem fidentes recurrimus, Venerabilis Frater, qui cotidiana actuositate apud Pontificium Consilium de Apostolatu pro Valetudinis Ministris te sollertem confirmasti teque his Litteris Nostrum Missum Extraordinarium ad memoratam celebrationem destinamus.

Liturgicis celebrationibus Nostro nomine praesidebis Nostramque benignam omnibus significabis salutationem. Populum hortaberis ad humilem et constantem erga Dei Genetricem pietatem, ut Ea omnibus, praecipue medicis et valetudinis ministris, a Filio divino gratiam imploret ut custodes sint vitae humanae, cuius fons et unicus finis Deus est (cfr Ecclesia in Asia, 35).

Nos vero, Venerabilis Frater, dum legationem tuam Immaculatae Virgini Mariae committimus, Eam precamur ut filios suos illic congregatos cunctosque in mundo aegrotos benigne intueatur uberrimaque eos impleat spiritali consolatione.

Denique Benedictionem Nostram Apostolicam imo ex corde tibi impertimus, dilectis peregrinis omnibusque quolibet modo faustum hunc eventum participantibus peramanter dilargiendam.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Ianuarii, anno MMII, Pontificatus Nostri quarto et vicesimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana