Index   Back Top Print

[ IT  - LA  - PT ]

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD SANCTAE ROMANAE ECCLESIAE CARDINALES,
EXEUNTE CONGREGATIONE PLENARIAE
SACRI COLLEGII, HABITA

Die XXVI mensis Novembris, anno Domini MCMLXXXII

 

Venerabiles Fratres, Sodales Sacri Collegii Cardinalium,

1. Dum finis fit laborum, quibus per hos dies institimus et quorum causa totum Sacrum Collegium in unum erat congregatum ut magni momenti res pertractaret, ad regimen centrale Ecclesiae spectantes, ex ore nostro haec verba psalmi sponte erumpunt: “Laudate, pueri Domini, laudate nomen Domini. Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum” (Ps. 113 (112), 1 s.).

Re quidem vera, Fratres dilectissimi, simul imprimis Deum laudemus, qui nobis vires et constantiam tribuit ut novum testimonium omnimodae adhaesionis nostrae, qua Ecclesiae iungimur, perhiberemus, testimonium officii nostri vitalis eo spectantis ut illa - dum studet continenter melius uti subsidiis, quae eidem praesto sunt - feliciter pergere possit missionem, a Christo Domino sibi creditam ad servitium hominis implendum. Sumus Ecclesiae, vivimus pro Ecclesia et, Deo opitulante, omnes vires nostras Ecclesiae impendere volumus. Dei auxilio hoc brevi dierum spatio ea efficere potuimus, quae nobis erant proposita. “A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini” (Ps. 113 (112), 3).

2. Sed animi mei peculiariter grati sensus vobis, venerabiles Fratres Sacri Collegii, oportet declarem. Ut abhinc tres annos, ita nunc me invitante huc advenistis, incommoda neglegentes, quibus non pauci ex vobis sunt affecti, et relinquentes, ad tempus, Ecclesias vestras locales, quarum unaquaeque suis premitur quaestionibus et suis astringitur rationibus et consiliis rei pastoralis exsequendae. Coram Deo vobis gratias ago pro hac sollicitudine vestra de quaestionibus primariis unius Ecclesiae Christi, ad quam “sollicitudo omnium Ecclesiarum” (2 Cor. 11, 28) pertinet; gratiam etiam vobis habeo propter gravitatem et zelum, quae per hos dies labori dicatos ostendistis, propter attentionem, qua argumenta tractata perpendistis, propter operam, quam modo concreto et intellegenti contulistis, sive singuli voce aut scripto, sive collegiali compositione votorum circulorum secundum sermones institutorum, qui nempe variis campis congruunt, ubi Ecclesia in mundo praesens adest.

Quemadmodum consentaneum est, ratio habebitur animadversionum et suasionum, quas protulistis, necnon animadversionum, quas intra statutum spatium unius mensis, huc transmittetis; ita hoc peculiari tempore necessitatibus et exspectationibus Ecclesiae quam maxime fieri possit occurretur.

3. In exitu huius secundi conventus Sacri Collegii oportet haec agnoscantur:

— etiam nunc efficaciter comprobata sunt vitalis indoles et munera propria antiqui instituti Collegii Cardinalium ut senatus, qui Summus Pontificem adiuvat in explendis eius officiis universalibus, quibus Ecclesiae et fratribus inserviat;

— nova progressio facta est in illa veluti collegialitatis via quam Concilium Vaticanum Secundum descripsit verum est quidem Sacrum Collegium habere indolem propriam, distinctam ob instituto Synodi Episcoporum. Quae quidem Synodus praecipua est ostensio “collegialitatis”, id est peculiaris illius “responsabilitatis” Episcoporum, quemadmodum Concilium statuit. Verumtamen omnes simul Patres Cardinales etiam collegium efficiunt — scilicet Sacrum Collegium, praeditum indole historica propria eaque antiqua et singulari ita ut cum aliis nequeat confundi — ideoque in luce collocandae sunt variae facultates, quae in eo insunt necnon in formis ministeriorum quae haberi possunt. Aetas futura huius rei nova experimenta abunde exhibebit. Utrumque ergo institutum egregie veritatem illam confirmat, quae per Constitutionem dogmaticam de Ecclesia est in lumine posita: Collegium Episcoporum, “quatenus ex multis compositum, varietatem et universalitatem Populi Dei, quatenus vero sub uno capite collectum, unitatem gregis Christi exprimit” (Lumen Gentium, 22).

Rebus ita consideratis, opus collegiali modo patratum, quo structurae centrales Apostolicae Sedis sunt expensae, altam significationem accipit: quatenus videlicet — quamvis brevi temporis spatio — quaestiones, magnam postulantes prudentiam, hodiernae actionis Apostolicae pro universo Populo Dei sunt excussae.

4. Argumenta tractata colligentur in summam edenturque in ultima nuntiatione. Non igitur morabor in singulis illis. Verumtamen, expletis congressionibus nostris, iterum mihi ac vobis interrogationem pono, quam feci in initio deliberationum et operum huius anni: “Sufficitne testificatio nostra in provincia amoris”?

Huius rei habita ratione, singulae tractationes, his diebus peractae, significationem accipiunt.

Quod attinet ad amorem in ministerio universali Curiae Romanae in novissima mea epistula ad Cardinalem a publicis Ecclesiae negotiis data haec scripsi: “Secum infert ecclesiale quoddam officium vivendi in verae fidei spiritu” (Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Sedes Apostolica, 5, die 20 nov. 1982: vide supra, p. 1428). E relatione vobis exhibita certiores facti estis de statu operis pertinentis ad recognoscendam Constitutionem Apostolicam “Regimini Ecclesiae Universae” atque de consilio, cui maius in dies momentum tribuitur ut Curia Romana omnino peculiari missioni suae, vocationi et responsabili officio respondeat, id est ministerio, quod praebeat “universo coetui caritatis”. Vobis iam nunc gratias ago de suasionibus, quas enuntiastis vel quas transmittetis, ut id quod propositum est, ad effectum feliciter et certe adducatur.

Praeterea hoc servitium declaratur in omnino pastorali impulsione, quae quasi fundamentum fuit ingentis operis tum consulendi tum conscribendi novum Codicem Iuris Canonici et quae etiam erit ipse animus, qui eius applicationem pervadere debebit. Novus Codex qui apparatus est, ampla consultatione Episcoporum totius orbis terrarum peracta, per se eventus est operis, cuius indoles est collegialis. Nunc vero Summi Pontificis est - pro auctoritate a Christo ei collata — huius operis extremam partem per promulgationem perficere. Momentum vero eiusdem huius operis postulat adhuc aliquid temporis quo id perspiciatur ac de eo cogitetur. Quod munus credidi singulari coetui paucorum sodalium, rei peritorum studiosorumque. Haec omnia eo tantum pertinent ut novus Codex reapse postulationibus pastoralibus quae nunc percipiuntur, respondeat ideoque utilis sit Ecclesiae nostri temporis. Ab hominibus vero ad Deum sursum ascendens, amor oportet animet omnes Cultus Divini formas indeque hauriens vitales suos sucos communicationis sacramentalis cum Deo oportet extendatur prorsum ad necessitates acrius iam perceptas in societate huius temporis: in actione pastorali erga familiam, in opera pro humano cultu secundum regulas moderatrices, quae hic sunt illuminatae.

5. Deinde peculiari prorsus modo vobis gratias agere cupio de diligentia, qua ad quaestionem Instituti pro Operibus Religionis attendistis. Coetus quindecim Patrum Cardinalium, ut notum est, ante rem expendit quam Collegium Cardinalium his diebus hic congregaretur. Agitur profecto de quaestione multae prudentiae, implexa, quae in singulis partibus suis est ponderata; de eadem re consentaneam expositionem accepistis, quae nuntio, ea de causa edendo, hodie summatim proferetur, atque eandem quaestionem cognoscere potuistis ex consiliis illis, quae necessaria sint. Apostolica Sedes parata est etiam ea omnia efficere, quae oporteat ad utriusque partis consensionem assequendam ea mente ut tota veritas patefiat. Hac etiam in re ea solum amori vult servire.

Re quidem vera quaestio oeconomica Apostolicae Sedis, in qua multum estis versati — de qua re gratiam vobis ago — perpendenda est in tota sua plenitudine et integritate, atque etiam et semper sub aspectu amoris. Vivit enim Apostolica Sedes ex illa caritate, quae signum quoddam proprium est christianorum in mundo praesentium: scripsi proinde in memorata iam epistula: “Primarius fons subsidiorum ad Sanctam Sedem sustentandam invenitur in stipibus sponte libereque oblatis ab ipsis catholicis per orbem terrarum, necnon ab aliis fortasse hominibus bonae voluntatis. Hoc plane respondet mori et consuetudini profluenti ex doctrinis Evangelii praeceptisque Apostolorum (Cfr. 1 Cor. 9, 14)” (IOANNIS PAULI PP. II Sedes Apostolica, 2, die 20 nov. 1982: vide supra, p. 1424).

Christi caritas, quae urget nos (Cfr. 2 Cor. 5, 14), iniungit Apostolicae Sedi officium exsequendi pastorale opus cum formis rationibusque universalibus, inter quas est Concilii exsecutio, evangelizatio omnium ordinum societatis, iusta sustentatio eius cooperatorum. Apostolica Sedes haec omnia efficit opibus sane minimis, quae — comparatae cum sumptibus variorum institutorum naturae politicae, socialis, internationalis — revera aequandae potius sunt cum “obolo viduae” (Cfr. Luc. 21, 2). Hoc nimirum postulat magnam, immo vero dixerim accuratissimam diligentiam in illis opibus administrandis: hoc ergo servare vult Sancta Sedes quam religiosissime, dum a suis cooperatoribus flagitat effectum parsimoniae simulque illam fiduciam erga Providentiam Divinam, de qua pariter locutus sum in epistula ad Cardinalem a publicis Ecclesiae negotiis data.

6. Nunc denique placet mihi magnopere nuntiare vobis rem, quae sine dubio magnum vobis adferet gaudium totique simul Ecclesiae. Anno millesimo nongentesimo tricesimo tertio Decessor meus venerandae memoriae Pius XI memoriam Redemptionis humanae ante decem et novem saecula peractae sollemniter celebravit, peculiari iubilaeo indicto. In proximum igitur annum incidet memoria anni millesimi nongentesimi quinquagesimi expleti a Redemptione patrata. Quamvis adhuc non fuerit consuetudo alicuius iubilaei medii seu interiecti, id est quinquagesimo anno recurrente, recolendi, tamen vehementer exopto ut haec memoria etiam anno millesimo nongentesimo octogesimo tertio convenienter agatur. Plures quidem causae ad hoc consilium ineundum me impellunt: in primis praecipuum momentum ipsius eventus, qui animos hominum incitare debet ad maiorem amorem et cultum operis salutiferi Christi, “Redemptoris Hominis”, per mysterium paschale Passionis, Mortis et Resurrectionis eius completi. Praeterea proxima Synodus Episcoporum appropinquat, in qua de reconciliatione et paenitentia in missione Ecclesiae tractabitur: iubilaeum sine dubio acriter et alacriter faciet ut omnes hoc argumentum altius percipiant, atque ut cogitationes et affectiones hominum nostrae aetatis impensius intendantur in sacramentum, quod Christus instituit ut singulis hominibus tribuantur thesauri Suae Redemptionis per Suum sanguinem effectae: “Empti estis pretio magno” (1 Cor. 6, 20) “non corruptibilibus argento vel auro . . . sed pretioso sanguine . . . Christi” (1 Petr. 1, 18). Denique iubilaeum Redemptionis adiuvabit etiam ut Annus Sanctus anni bis millesimi congruenter praeparetur.

Quapropter, omnibus hisce inspectis et auditis variis petitionibus quae circa hoc argumentum sunt admotae, expedire visum est ut in annum millesimum nongentesimum octogesimum tertium Annus Sanctus Redemptionis indicatur; qui proximo Quadragesimae tempore initium capiet.

Dominum deprecemur ut celebratio afferat vehementem renovationis spiritalis incitationem omnibus in Ecclesiae partibus. Confido fore ut consentanea rectaque praeparatio iubilaei reddat quam fecundissimum hoc inceptum.

7. Venerabiles Fratres!

Cum iam simus digressuri, spei atque laetitiae plenus iterum gratias persolvo Divino illi Paraclito, qui nos per hos nostros labores illuminavit, nos in conatibus humilibus et pervestigationibus sustinuit, nos denique in via duxit amoris. Et, “ubi caritas et amor, Deus ibi est”. Deus fuit nobiscum.

Hinc discedentes portamus nobiscum redintegratam voluntatem plene et ardenter, omnibus viribus, omnibus facultatibus, toto corde Christo et Ecclesiae ministrandi. Maria, Mater Ecclesiae, Regina Apostolorum, Mater Episcoporum, quae in Cenaculo sustentavit precationem Collegii Apostolici et praesentia sua nascentem Ecclesiam corroboravit, precibus suis impetret nobis ne mandatum amoris, a Christo nobis commissum, umquam deseramus. Ei nos offerimus, simul rogantes ne umquam nos derelinquat.

Vobis omnibus, Fratres dilectissimi, Apostolicam Benedictionem amanti animo impertio.

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana