Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

SACRUM CONSISTORIUM

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD PATRES CARDINALES SACRI COLLEGII OCCASIONE CONCISTORII PRO CANONIZATIONE DUORUM BEATORUM

Die XXVI mensis Novembris, anno Domini MCMXC

 

Venerabiles Fratres,

Laudibus rite decantatis Domini animisque simul nostris pietatis sensu comparatis ad ea quae imminent explenda negotia, pauca haec verba interponere cupio ut vestrum unumquemque ac vestri operis socios eodem in Domino consalutem ac singulis pariter vobis adstantibus gratias agam plurimas, quod adeo diligenter amanterque huius liturgicae celebrationis, huius consultationis participes esse volueritis. Novus enim Consistorii talis peragendi ritus, et quidem “ad experimentum”, circumdat postremam hanc interrogationem, de opportunitate ipsius canonizationis duorum Beatorum, vestitu quodam sacro, ubi preces nostrae apte coniunguntur cum reliquis Consistorii partibus consuetis.

Id quod Dominus noster in “Lectione brevi” Ieremiae aliquando vocibus nuntiaverat — se videlicet servis suis benefacturum de iisque laetaturum per terras — nos in Sanctorum novorum renuntiatione per Dei Ecclesiae auctoritatem ac magisterium adhuc feliciter contingere videmus. Bene quidem facit Dominus Ecclesiae suae cunctisque illius membris, dum nova ac recentia semper christianae sanctitatis exempla veneranda atque imitanda proponit, ut hodie fit in Beatis Maria Margarita Dufrost et Raphaele a Sancto Iosepho. Nec minus sane dici debet idem Deus noster laetari tum de Sanctorum talium virtutibus in hoc terrarum orbe tum de sollertia Matris Ecclesiae in filiorum filiarumque perscrutandis meritis, quemadmodum opus diuturnum Congregationis de Causis Sanctorum in hodiernis Beatis commonstrat. Ultimum vero iudicium de totius rei convenientia vestrum erit brevi pro ferre adiuvante nimirum caelitus Domino.

Utinam preces hodie nostrae actionesque ita deliberatae, quibus valide effertur supernaturalis ac spiritalis omnino ratio non modo huius vestrae aestimationis, verum totius ministerii nostri apud Sedem Apostolicam, plurimum conferant ad Dei omnipotentis gloriam in terris augendam et Ecclesiae sanctae dignitatem et aeternam christifidelium omnium utilitatem.

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 


Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana