Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD QUOSDAM LIVONIAE EPISCOPOS
CORAM ADMISSOS OCCASIONE
VISITATIONIS AD LIMINA 

Die XXV mensis Februarii, anno Domini MCMXCIII

 

Venerabiles Fratres,

Quot cum cogitationibus exspectavimus hunc nostrum hodiernum congressum apud Apostolorum limina et sepulchra! quanta semper cum spe ac fiducia miserentem Redemptorem precati sumus pro salute et prosperitate ecclesiarum vestrarum! quam vehementer vobiscum quoque ex longinquo exsultavimus de restituta tandem communitatis vestrae catholicae libertate et pace! Nunc igitur, Deo dante, licet simul praesentibus nobis non solum laetari communiter de praeterita rerum conversione sed prudenter etiam sollicitari et consiliari de ventura populi vestri curatione spiritalique condicione.

Dum vos fraterno omnino ex animo coram hodie consalutamus, singulos eodem tempore sacerdotes gregum vestrorum salutamus et singulas pariter paroecias ubi fides numquam interiit, ubi pietas et vita catholica maximas inter difficultates perstitit.

Quantum quidem humanitus possumus nos, adiuvante Deo, cupimus et contendimus confirmare vos cotidiano vestro in opere et cohortari ad ministerium salutare vestrum pro Domino et hominibus vobis concreditis prosequendum et absolvendum. Volumus sane ut haec congressio fraterna et conlocutio sincera cum Christi Vicario claudat superius historiae et temporis spatium aperiatque novam prorsus apostolatus vestri aetatem, immo vero novum tempus vitae operaeque totius catholicae Ecclesiae in amatissima patria vestra.

Ecclesia Mater omnino confidit viribus vestris et consiliis ut communitas vestra ecclesialis omnibus nempe in partibus suis renovetur et redintegretur. Necessitates christifidelium illic non minus nobis notae sunt quam vobis. Commutatum rei publicae regimen haudquaquam impedimenta Evangelii et evangelizationis abstulit omnia, sed maiorem certe vobis tribuit agendi libertatem in adiunctis revera novis ac maxima ex parte improvisis. Nemo sane brevi tempore miracula postulat neque exspectat. Et Nos ipsi in primis tantam vobis patientiam suadere volumus, at constantiam quoque, dum catholicorum communitates paulatim quasi a principio renascuntur vel funditus reficiuntur secundum Concilii Vaticani principia, monita et praecepta.

Cogitamus vobiscum illuminatam cleri institutionem atque evangelicam prorsus vivendi consuetudinem. Sapiens et lenta laicorum educatio hodierno in mundo poscitur ut ad fidei maturitatem progrediantur plenamque ecclesiae localis participationem. Inter crescentem ubique materialismum bona spiritalia et aeterna ipsius nuntii Christi omnibus modis defendi oportet atque exemplis ministrorum Ecclesiae proponi.

Augescentibus iam – ut speramus et praevidemus – inter vos religiosis Familiis Ordinibus et Congregationibus, novus flos actuositatis apostolicae et industriae etiam socialis Ecclesiae merito exspectari potest. Parvis plane gressibus novae compages et structurae vestrarum ecclesiarum stabilientur, unde pastoralis hominum cura facilior reddatur et efficacior.

Dum ante oculos nostros et vestros necessitates immensae ac difficultates fortasse obversantur, tot tamen et tantae simul offeruntur opportunitates cum laetitia et fiducia operandi ut in patria vestra veluti ab integro nova renascatur catholica communitas, libera quidem a veteribus rationibus et sententiis ac parata ad novam fidei experientiam, ad novam ex Evangelio vivendi viam, ad novam Christi doctrinarum testificationem.

Utendum est his occasionibus; messis quidem multa erit proximis hisce annis metenda. Et nos hac e Petri Apostoli cathedra gaudentes conspiciemus vos in electa illa Redemptoris vinea fructuose laborantes – in scholis et paroeciis, in domibus et fabricis, in coetibus variis publicis et societatibus hominum bonae voluntatis – una cum devotis Ecclesiae adiutoribus presbyteris, religiosis et laicis fidelibus.

Vobiscum Episcopus Romanus semper coniungetur et consentiet; animos vestros in perdifficili hoc opere confirmabit; inceptis vestris caeleste semper auxilium effectumque precando efflagitabit. Iisdem scilicet sensibus vobis procul favebit, quibus hodie vos coram complectitur et diligit quibusque vobis singulis ac vestris gregibus caris Benedictionem suam Apostolicam largiter impertit.

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana