Index   Back Top Print

[ LA ]

OANNES PP. XXIII
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CULIACANENSIS*

IN CATHEDRALI ECCLESIA CULIACANENSI
CANONICORUM COLLEGIUM CONSTITUITUR

 

Ex vetusto maiorum instituto, curat haec Apostolica et Romana. Sedes ut in singulis terrarum orbis dioecesibus, ubi primum fieri possit, Episcopi lectissimam virorum deligant manum, qui divini cultus splendorem data opera augeant, iidemque sacrorum Antistitibus consilio navitateque assint et faveant. Cum igitur venerabilis Frater Linus Aguirre Garcia, Culiacanensis Episcopus, enixe petierit ut in sua dioecesi Canonicorum coetus constitueretur; cumque acceperimus S. Congregationem Consistorialem, audito venerabili Fratre Aloisio Raimondi, Archiepiscopo titulo Tarsensi et in Mexicana Ditione Apostolico Delegato, atque iis usam potestatibus, quas eidem nominatim fecimus, hisce concedendum esse precibus iudicavisse, libenti animo huiusmodi sentientiam probamus ratamque habemus. Quam ob causam, re attente considerata, suppletoque eorum consensu qui in hoc negotio aliquid iuris habeant vel se putent habere, de summa Nostra potestate, haec quae sequuntur decernimus et constituimus. In cathedrali templo Culiacanensi Canonicorum Collegium condimus, quod sex constabit canonicis et duobus praebendatis, uti dicitur; Canonicorum vero unus Archidiaconi dignitate decorabitur, alter Theologi doctoris munere fungetur, tertius Paenitentiarii, ad normas can. 398, § 1 C. I. C. Dignitates a Nobis et ab hac Apostolica. Sede assignabuntur; reliqua autem beneficia ad normam iuris sunt tribuenda; qua in re, hanc permittimus veniam ut, quoad congruae dotes, quas Collegii praebendas appellant, singulis muneribus non sint definitae atque assignatae, eadem dignitas, canonicatus et mansionariatus iis quoque sacerdotibus dentur, qui certo quodam beneficio fruantur, etiant cum animorum curatione coniuncto. Quod autem spectat ad Collegii dotem eiusque administrationem atque assignationem, id legibus statuetur a Culiacanensi Episcopo dandis. Eiusdem praeterea Coetus officia, inunera, iura ac privilegia Codicis Inris Canonici praescriptis temperabuntur. Cum antem Canonici alii.s ecclesiasticis muneribus saepe fungi debeant, sinimus ut divina officia, Canonicorum propria, his saltem, qui sequuntur, festis diebus pera.gantur ; die nempe Nativitatis et Resurrectionis D. N. Iesu Christi, in festo Pentecostes, Beatae Virginis Mariae in coelum Assumptae, Beatae Mariae Virginis de Guadalupe et Sancti Michaëlis Archangeli. Quoniam vero decet eos, qui sacrorum Antistitum consilium atque senatum constituant, propriis etiam insignibus condecorari, idcirco permittimus ut ad Archidiaconi et Canonicorum choralem habitum et insignia quod attinet, subcollari violaceo utantur, veste nigri coloris cum orae textibus, orbiculis et ocel.lis violaceis, caligis violaceis, fascia serica pariter violacea, cum liciniis sericis eiusdemque coloris, rocheto cum ftexu in manicis rubini coloris, opere reticulato cooperto; bireto nigro cum flocculo violaceo, et mozeta lanea, absque caputio, rubini coloris cum interiore refiexu rubro. Extra vero chorum, intra fines tamen Culiacanensis dioecesis, habitum adhibeant quem Pianum vocant cum subcollari violaceo, vestem nigram cum orae textibus, orbiculis et ocellis violaceis, caligis et zona serica item violaceis, atque peramplum pallium talarem nigrum. Quae denique his Nostris Litteris iussimus, exsequenda curabit venerabilis, quem diximus, Frater Aloisius Raimondi, cui omnes concedimus agendae rei necessarias potestates, etiam quemlibet virum delegandi, dummodo ecclesiastica dignitate pollentem. Qui pariter confecti negotii documenta rite exarabit, eorumque fide digna exempla ad S. Congregationem Consistorialem quam primum mittet. Quodsi eo teuipore, quo haec fieri debeant, alius in Mexicana Ditione Apostolicae Nostrae Nuntiaturae praesit, hic eadem onera, habebit iisdemque potestatibus fructur.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere lieeat ; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoqua modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis inre statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die sexto mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo nono, Pontificatus Nostri primo.

 

Pro S. R. E. Cancellario
DOMINICUS Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

+MARCELLUS Card. MIMMI
 S. Congr. Consistorialis a Secretis

 

Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens
 

Franciscus H. Ferretti, Prot. Apost.
Albertus Serafini, Prot. Apost.

Loco+Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. C, n. 29.

 


*  A.A.S., vol. LI (1959), n.14-15, pp. 787-789.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana