Index   Back Top Print

[ LA ]

  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD FERDINANDUM
TIT. S. EUSTACHII S. R. E. PRESB.
CARDINALEM CENTO,
QUEM LEGATIMI ELIGIT
UT ABULAE IN HISPANIA
RELIGIOSIS CAERIMONIIS PRAESIDEAT,
QUARTO SAECULO EXEUNTE
AB INCHOATA A S. TERESIA A IESU
ORDINIS CARMELITARUM RENOVATIONE

CAUSA PRAECLARA*

  

Dilecte Fili Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem.

Causa praeclara, quae ad pietatis rationes pertinet tota, Nos movet, ut hasce ad Te, Dilecte Fili Noster, Litteras demus, quibus et munus Tibi credamus eximium et in consortium Te vocemus gaudii spiritualis. Etenim quattuor mox saecula abibunt, ex quo S. Teresia a Iesu, sacra virgo praeclarissima et Ecclesiae lumen singulare, Abulae in Hispania Ordinis Carmelitarum renovationem inchoavit, opus aggressa immensum piorumque fructuum feracissimum ; scilicet die XXIV mensis Augusti anno MDLXII primum monasterium, quod S. Ioseph, almae Deiparae Sponso, esse voluit sacrum, extra eiusdem urbis moenia constituit, ubi austerius vitae genus moniales Carmelitae obirent.

Quam ob saecularem memoriam Abulae, ut ad Nos allatum est, celebratio sollemnis agetur, cui sacrorum Antistites, publicae rei Moderatores, Ordinis Carmelitarum sodales, legiferae matris suae triumpho suaviter affecti, aliique intererunt plurimi. Atque Nos ipsi, eadem sollemnia aliquo modo participare cupientes, precibus Carmelitarum Discalceatorum Ordinis Praepositi Generalis, ut Purpuratum Patrem eo mitteremus, Nostram veluti gerentem personam, libenti obsecundavimus animo. Quam ob rem Te, Dilecte Fili Noster, qui eiusdem Ordinis agis Patronum, Legatum Nostrum hisce Litteris eligimus ac renuntiamus, ut auctoritate Nostra religiosis caerimoniis illis praesideas.

Quae quidem indicta sacra celebritas efficit, ut suavi recordatione recogitemus de memorabili vitae Nostrae eventu: die enim XXV mensis Iulii anno MCMLIV Abulense Monasterium ab Incarnatione appellatum invisimus, ubi nobilis haec Christi alumna ad virtutum certamen se comparavit, atque in urbe « Alba de Tormes », ante eius sepulcrum sistentes, pietatis intimos sensus lectissimae Caeliti pandimus.

Teresianum vero inceptum meritis est congruisque celebrandum praeconiis festisque ritibus commemorandum. Nam vitae religiosae instauratio, e vetere et inclito veluti stipite Ordinis Carmelitarum enata, quam mira bilis virgo perfecit, quasi floriferum ac suave redolens ver in Ecclesia fuit; quod ea exstitit aetate, qua Concilium Tridentinum novis incrementis nomen catholicum adauxit.

Haec igitur divini amoris vulnere saucia monialis, cuius laudes plures Decessores Nostri, imprimis Gregorius XV et S. Pius X, amplissimis verbis dixerunt, sibi statuit alta et excelsa, quae Ordini suo essent proposita, sanctius et accuratius servare et servanda curare, congregatisque nonnullis sacris virginibus, tanti operis initium, Deo impellente, tunc temporis fecit: scilicet eo contendit, ut procul a saeculi inani strepitu fluxisque studiis uni Deo in sacro recessu animique solitudine deserviretur, ut divinarum rerum contemplationi, maxime ei rationi precandi, quae recta sapiendo, gustando caelestia fit, partes tribuerentur potissimae, ut austerior vita, paupertas aliaeque voluntariae castigationes susciperentur. Itaque cum suis iter iniit, asperum quidem multique laboris, sed supernis iucundum solaciis.

Nullis fracta difficultatibus, S. Teresia XVII coenobia condidit, ubi moniales eiusmodi insisterent iter ductu Beatae Mariae Virginis, quae Regina et decor Carmeli praedicatur. Sed fiamma, qua ardebat, sui Ordinis fratres etiam accendit, operam adiutricem praebente egregiam S. Ioanne a Cruce. Ita factum est, ut, cum intrepida auctor et magistra viveret, XV coenobia virorum eiusdem Ordinis sodalium, austeriorem vitam persequentium, excitarentur.

Caritas autem, qua aestuabat, finibus religiosae familiae non continebatur, sed per totam pervasit Ecclesiam, siquidem Deus dedit ei « latitudinem cordis quasi arenam, quae est in litore maris » (1). Omnibus enim votis expetebat salutem animarum, et ethnicorum haereticorumque tenebras defiere Deumque deprecari non desinebat, ut ad catholicam traducerentur veritatem. Cuius rei causa etiam ieiunia, verbera aliosque voluntarios cruciatus quasi acceptum sacrificium Deo offerebat. Fulgens sanetimonia sacerdotum, exquisita doctrina theologorum, actuosa opera Evangelii praeconum: haec eius cura fuerunt, haec impensis precibus a Deo studuit impetrare, voluitque, ut id ipsum facerent moniales, quae coniunctiorem cum Deo ducerent vitam.

Itaque persuasum sibi habens precandi consuetudinem ac se devovendi studium plurimum potissimumque valere ad salutem animarum procurandam, quin immo ea ipsa esse eximiam quandam apostolatus formam, S. Teresia ad hane veluti primariam rationem vitam omnem composuit voluitque ut componerent, quotquot eam habebant legiferam matrem. Quam verum autem et salubre fuerit hoc caput spiritualis doctrinae, vigor instituti Carmelitarum per quattuor haec saecula perspicue comprobat.

Non semel de fecunditate umbratilis vitae religiosae exposuimus, iuvatque Nos, S. Teresiam a Iesu respicientes, asseverare Ecclesiam, licet externi apostolatus officia, his temporibus tantopere expetita, magni aestimet, tamen vitae Deo devotae rerumque caelestium contemplationi deditae ipsa hac aetate, qua actio humana vel nimium fervet, tribuere plurimum. Apostolatus enim, qui vere proprieque dicitur, in eo positus est, ut quis salutiferum opus Christi participet, quod fieri nequit nisi precandi seseque devovendi studio; siquidem Salvator praecipue pr•eces ad Patrem fundendo segue immolando genus humanum noxis vinctum et oppressum redemit. t?nde fit, ut qui intimam hanc rationem salvifici muneris Christi sequi conetur, etiamsi externa abstineat actione, praecellenti tamen ratione apostolatum exerceat. 

Paternae igitur cum caritatis affectu S. Teresiae alumnas, quotquot sunt per orbem terrarum, contuemur ad easque verba transferimus S. Cypriani, assertoris sacrae virginitatis, quae est « illustrior portio gregis Christi » : « gaudet per illas atque in illis largiter fioret Ecclesiae matris gloriosa feeunditas » (2).

Gratiam iis habemus maximam pro abscondita et humili vita, quam degunt quaque Christifidelibus totique hominum societati utilitates plurimas afferunt, easque hortamur, ut animo forti et amanti disciplinam teneant sibi traditam a tanta magistra. Cuius hanc sententiam meminerint et in pectus demittant: « Acerbissimo sane dolore crucior, quod tot animae in ruinam labuntur ... id saltem exopto, ne numerus reproborum augescat. Sorores meae in Christo: preces vestras cum meis coniungite supplicationibus, ut Deus id ipsum misericorditer concedat. Hac de causa vos huc.congregavit, hoc est munus, ad quod divinitus estis vocatae, hoc officium vestrum, hoc sit optatum vestrum, hanc ob rem lacrimas profundere et precationes vos facere oportet ... Cum acciderit, ut preces, fiagra, optata, ieiunia non fiant propter ea, quae supra dixi, scitote finem, ob quem Deus vos huc accersivit, vos non esse assecuturas » (3).

Filii vero S. Teresiae, ut nihil dubitamus, ex hac celebritate invitamentum accipient studio alacri, constantia vigili, diligentia summa ea retinendi ac perficiendi, quae legifera mater, pietate et sapientia maxime conspicna, sibi proposuit, cum Carmelitarum Ordinem ad pristina revocavit instituta. Quamquam etiam in externi apostolatus muneribus versantur, tamen « pretiosa margarita », quae ab ea quasi hereditate ipsis tradita est, perenni splendore in iis refulgeat oportet. Si enim res altius consideretur, vita contemplationi dedita non officit externae actioni Dei causa patratae; nam si quis est Deo coniunctior eumque solum quaerit in omnibus, fiamma caritatis apostolicae necessario exardescit. Tune conspirans habetur concordia inter apostolatum externum et institutum contemplativum a vulgo remotum, siquidem a caritate ut uno fonte utrumque vitae genus procedit et alitur eadem. Quam ob rem, ut verbis S. Bernardi utamur: « Amplectimini, fratres, pretiosissimam margaritam, amplectimini sanctimoniam vitae, quae vos efficit sanctorum similes et domesticos Dei » (4).

Hic praeterea ardor caritatis universam familiam Teresianam adducet, ut, Fcclesiae bono et profectui intenta, peculiaribus supplicationibus et voluntariis cruciatibus divinam largitatem eidem conciliet, qua e proximo Concilio Oecumenico Vaticano Secundo novum veluti ver, cumulatae pulchritudinis spiritualis praenuntium, exoriatur.

Haec animum pulsant, dum de opere cogitamus, a S. Teresia ante tv saecula feliciter coepto. Deum autem supplici implorantes precatione, ut ob eam rem futurae celebrationes spiritualium fructuum uberrimam copiam progignant, divinorum munerum auspicem peculiarisque benevolentiae Nostrae testem, Apostolicam Benedictionem, Tibi, Dilecte Fili Noster, Praesulibus, publicae rei Moderatoribus, sacro clero, Teresianae familiae sodalibus et ceteris, qui sollemnibus iisdem intererunt, peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XVI mensis Iulii, in Commemoratione Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo, anno MCMLXII, Pontificatus Nostri quarto.

 

IOANNES PP. XXIII

 


*A.A.S., vol. LIV (1962), n. 10, pp. 566-570.

(1) 3 Reg. 4, 29.

(2) De habit. virg. 3; PL 4, 455.

(3) Cfr. Camino de perfección, 1, 4-5; 3, 10.

(4) Serm. de div. 37 ; P.L. 185, 641.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana