Index   Back Top Print

[ LA ]

  IOANNES PP. XXIII

EPISTULA AD IOSEPHUM
S. R. E. CARDINALEM PIZZARDO,
EPISCOPUM ALBANENSEM ET PRAEFECTUM
S. CONGREGATIONIS SEMINARIIS STUDIORUMQUE
 UNIVERSITATIBUS PRAEPOSITAE,
QUINQUE IMPLENTEM LUSTRA,
EX QUO IN SACRUM PURPURATORUM PATRUM
 COLLEGIUM EST COOPTATUS

QUINQUE CELEBRANTI*

 

Quinque celebranti lustra, ex quo sacra Romana purpura decoratus es, tam felicis eventus memoriam votis ominibusque, quae sincero animi affectu promimus, tibi gratiorem et laetiorem facimus.

Nec deest salutaribus precationibus gratulatio Nostra. Nam a secretis Sacri Consilii extraordinariis Ecclesiae negotiis praepositi et in Actionis Catholicae campo et finibus ingenio et sollertia praeditus, fructuosam operam impendisti. Posthac Purpuratorum Patrum Collegio ascitus, in Romana Curia multiplici industria et laboris patienti diligentia praegravibus perfunctus es muneribus; cumprimis vero Sacro Consilio Seminariis Studiorumque Universitatibus praeposito Praefectus, magnae rerum provinciae consulens et Albanensis dioecesis sedulus Episcopus, praeclara tibi comparasti merita. Omnia fausta, omnia felicia cupientes, Deum supplici prece poscimus, ut te protegat, sospitet, donis caelestibus ditet, atque horum auspicem, Apostolicam Benedictionem « magno corde et animo volenti » impertimus, quae caritatis in te Nostrae novum tibi sit testimonium et pignus.

Ex aedibus Vaticanis, die XII mensis Decembris anno MCMMLXII, Pontificatus Nostri quinto.

 


*A.A.S., vol. LV (1963), n. 1, pp. 32-33.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana