Index   Back Top Print

[ ES  - LA ]

  IOANNES PP. XXIII

AD BASILIUM HEISER,
ORDINIS FRATRUM MINORUM CONVENTUALIUM
MINISTRUM GENERALEM,
SEPTIMO VOLVENTE SAECULO,
EX QUO SACRAE S. ANTONII EXUVIAE
IN BASILICAM PATAVII
EIUS HONORI EXSTRUCTAM TRANSLATAE SUNT

FRANCISCALIS FAMILIA*

   

Dilette fili,
salutem et Apostolicam Benedictionem.

Franciscalis Familia, quemadmodum ad Nos allatum est, mentem studiose intendit ad concelebrandam memoriam eventus, qui Patavii ante VII saecula feliciter contigit; cuius rei causa fidelium multitudines eodem, ut est prospicere, confluent. Etenim die VIII mensis Aprilis anno MCCLXIII sacrae exuviae S. Antonii, qui Ordinis istius lumen est eximium, plurimum expetitus apud Deum deprecator populi christiani, Ecclesiae Doctor potentissimus verbo, ex ecclesia S. Mariae Matris Domini, ubi vi lustra asservatae iacuerant, in Basilicam eius honori eleganti manu, magnificentia summa, eadem in nobili urbe exstructam, translatae sunt. Atque Nos, qui, antequam praegrave munus Apostolicum susciperemus, Venetorum sedem principem obtinuimus, in lectissimum hunc Caelitem semper singolari pietatis affectu Nos sensimus ferri, quo moti augustum eius templum saepe venerabundi invisimus, in praesens omittere nolumus, quin, huiusmodi oblata occasione, religiosam observantiam in eum exprimamus et communi Nos gaudio consociemus.

Cum igitur, ut est in annalibus, S. Antonii corpus rite recognosceretur, inventa est eius lingua rubicunda, ut viventis hominis, non diu terrestri vita functi, esse videretur; traditurque S. Bonaventura, Ordinis istius tunc temporis Summus Moderator, qui praesens astitit, exclamasse: « O Lingua benedicta, quae Dominum semper benedixisti, et alios benedicere fecisti: nunc manifeste apparet, quanti meriti exstitisti apud Deum » (1). Scilicet Doctor Doctorem agnovit eique praeconium amplissimum tribuit; atque adeo raro exemplo factum est, ut lingua servaretur a corruptione immunis, quae instrumentum fuerat Spiritus Sancti.

Quae ob memorabilem hunc eventum parantur anniversaria sollemnia, praeclaram Nobis opportunitatem praebent paterno vos cohortandi animo, ut in exemplum tam praestantis sodalis vestri omni ope vos formare studeatis : ipse, ad Franciscalis disciplinae rationem, « principaliter intendit unctioni, et postea speculationi » (2), seu imprimis ipse « semper benedixit Dominum ». Vitam igitur ducens cum Deo coniunctissimam, preces ei adhibere non desiit; quam quidem caelesti Numini supplicandi consuetudinem primarium quiddam esse et ad munera sacra frugifera efficienda plurimum valere non est qui ignoret. Iuvat igitur in mentem revocare haec verba S. Augustini, praeceptoris suavissimi: « quamdiu ergo hic sumus, hoc rogemus Deum, ut non a nobis amoveat deprecationem nostram, et misericordiam suam, id est ut perseveranter oremus, et perseveranter misereatur » (3).

Praeterea, ut e vitae eius descriptione atque e verbis S.Bonaventurae supra allatis constat, S. Antonius alios bene multos ad « benedicendum Dominum » ardentissimis verbis et praeclaris exemplis inflammavit. Eius igitur premant vestigia Franciscalis Ordinis sodales, quorum proprium est, ut incenso studio germanam Christi doctrinam non solum vivendo ipsi exprimant, sed homines etiam ad eam servandam multiplici ministerio permoveant. Religiosa Familia vestra vivax actuosumque fermentum sit oportet, de quo Salvator noster commemorat; quo scilicet efficiatur, ut populi, quotquot sunt per orbem terrarum, oculos ad Deum, qui omnium est Pater, attollant, et in unam communitatem, Auctorem suum perpetuis adorantem obsequiis, coalescant.

Caritatis quoque officiis S. Antonius inclaruit maxime, estque adhuc caelitus gementium et afflictorum praesens adiutor: eo magistro usi, Franciscales omnesque Christiani assidue dent operam, ut verum hunc boni amorem, hoc dulce vinculum animorum, hoc mutuum fraternumque auxilium consectentur. Una enim caritate res adversae, quibus homines exagitantur, queunt dissolvi, spiritus asperiores mitescunt, pax optata componitur.

Neque sine providentis Dei consilio evenire videtur, ut Antonianae hae sacrae celebrationes in tempus incidant, quo Concilium agitur Oecumenicum Vaticanum Secundum; quod superno fidentes praesidio indiximus et amanti prosequimur cura. Hic enim Sanctus Caeles aetate vixit, quae universalem Synodum Lateranensem Quartam proxime est subsecuta, eiusque actuosa pastoralis opera salubribus Coetus illius decretis congruebat, et hanc etiam ob causam, quod attinet ad animorum curam, utilitates maximas attulit.

Haud dubitamus, quin, precationes faciendo et asperitates Dei gratia libenter tolerando, sitis acturi, ut e tanti momenti Concilio fructus progignantur plurimi atque laetissimi.

Qua spe suavissima freti, tibi, dilecte fili, religiosis sodalibus, quibus moderaris quique sepulchrum gloriosi huius Caelitis laudata cum offi ciorum diligentia custodiunt, ceteris Familiae Franciscalis partibus eiusque operum sociis, cunctis denique piam peregrinationem ob haec saecularia sollemnia suscepturis, Benedictionem Apostolicam, propensissimae voluntatis Nostrae testem ac pignus, peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XVI mensis Ianuarii, in festo Sanctorum Protomartyrum Ordinis Minorum, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri quinto.

IOANNES PP. XXIII

 


*A.A.S., vol. LV (1963), n. 3, pp. 159-161.

(1) Brev. Romano-Seraphicum, die 15 Febr. - cfr. Chronica XXIV Generalium, Analecta Franciscana, III, Ad Claras Aquas 1807, p. 157.

(2) Cfr. S. Bonavent., Collationes in Hexaemeron, Coll. 22, n. 21.

(3) Enarr. in Ps. 65, 24; P. L. 36, 801.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana