Index   Back Top Print

[ ES  - IT  - LA  - PT ]

IOANNES PP.XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO

CONSILIUM

DATAE DIES STATUITUR
SS. CONCILII OECUMENICI VATICANI II INCHOANDI

 

1. Consilium, diu Nostra mente versatum, efficientes, atque communem catholicorum hominum explentes exspectationem, die XXV mensis Decembris, superiore anno MDCCCCLXI, in festo Nativitatis D.N.I.C., Constitutione Apostolica Humanae salutis promulgata, in hunc annum Concilium Oecumenicum Vaticanum II indiximus.

2. Nunc vero, re Nobiscum etiam atque etiam reputata, ut qui ex iure Concilio interesse tenentur, quae ad hanc causam opus sunt opportune parare queant, in animum induximus, ut celebrandi Concilii Oecumenici Vaticani II initium a die XI mensis Octobris huius anni statuamus. Quem diem idcirco potissimum elegimus, quod in memoriam redigit maximam illam Ephesinam Synodum, quae in catholicae Ecclesiae annalibus summi momenti obtinet locum.

3. Dignissimo appetente consessu, facere non possumus, quin universos filios Nostros iterum incitemus ad crebriores usque Deo admovendas preces, ut hic eventus prospere cedat, in quem intenti sumus, una cum Nostris venerabilibus Fratribus ac dilectis Filiis, peragendum Concilium directo apparantibus, simulque cum universo clero populoque christiano, qui eundem omni studio praestolantur. Ex quo quidem eventu hos praecipue flagrantissimis votis optamus fructus, ut scilicet Christi Sponsa Ecclesia, inditam sibi divinitus virtutem magis magisque confirmet et quam latissime in hominum animos infundat.

4. Ita etiam sperare licet fore ut populi, fidentius in Christum, "lumen ad revelationem gentium", intuentes - ii praesertim quos tanto moerore cernimus aerumnis, discordiis, calamitosisque dimicationibus vexari - tandem aliquando, mutuis iuribus atque officiis religiose servatis, veri nominis pace perfruantur.

5. Omnibus igitur mature perpensis, motu proprio ac Nostra Apostolica auctoritate decernimus atque statuimus, ut Concilium Oecumenicum Vaticanum II hoc anno, die XI mensis Octobris, initium capiat.

Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis statuta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die II mensis Februarii, in festo Purificationis B.M.V., anno MDCCCCLXII, Pontificatus Nostri quarto.

IOANNES PP. XXIII

 

 Copyright © Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana