Index   Back Top Print

[ ES  - IT  - LA ]

IOANNES PP. XXIII

ROMANAE SYNODI SESSIONES
IN AULA BENEDICTIONUM AD S. PETRUM
__________________

I

SUMMI PONTIFICIS ALLOCUTIO
DIE XXV IANUARII A. D. MCMLX HABITA
IN PRIMA SYNODI SESSIONE
*

 

SACRUM SACERDOTUM MUNUS:
VITAE SANCTITAS

 

Venerabiles Fratres ac tlilecti filii.

Cum heri Romanae Synodi coetus inauguravimus, peculiarern Nostram venerationem erga gloriosos eaelites Ioannem Baptistam et Ioannem Evangelistam pandere placuit, quorum titulo decoratur haec sacrosancta Lateranensis Archibasilica, Nostrae huius Dioecesis Cathedralis aedes, quae Iesu Christo Servatori Nostro dicata est.

Antequam primam sollemnemgtte caerimoniam conclusimus, quae omnium animos permoverat, Nobis quasi visus est sanctus senex Zacharias, propheta et psaltes, illa sacri ominis verba ad Nos quoque convertere, quae de filio suo recens nato praedixit: « Praeibis ... ante faciem Domini parare vias eius, ad dandam scientiam salutis plebi eius » (1); sacrum omen dicimus, quod ad Nos quoque pertinet, et quod ad effectum deducere magno animo cupimus ac debemus, divinae gratiae virtute innixi.

Hodie autem apud Vaticanum collem congregati sumus, prope sacrum memorandumque sepulcrum Petri Apostolorum Principis, qui sponte in mentem revocat Paulum quoque gentium Apostolum; de utroque Ecclesiae lumine iam aliquid heri attingendo diximus, cum de Hierosolymitano, ut nuncupatur, Concilio breviter locuti sumus, quod quidem quasi primus Synodalis coetus vocari potest.

Ac placet Nobis hac in alma Urbe, quondam eorum sede, veluti cum iisdem colloqui. eorumque doctrinam surnmo cum solatio quasi degustare.

SUPPLICES PRECES SS. APOSTOLIS
PETRO ET PAULO ADVIOVENTUR

O Beate Petre, o Simon Ioannis, ut ipse ad celsissimum hoc manus evectus es, ecce ego quoque, postremus atque indignus successor tuus, ad duplex officium Iesu Christi Vicari! in terris et Romanae Urbis Episcopi vocatus sum; et quemadmodum tu humili demissoque animo Coram Divino Magistro stetisti, pedes tibi lavaturo, antequam maximum Sacramentum institneret, atque ea verba protulisti: « Non tantum pedes meos, sed et manus et caput » (2), eodem modo Nos quoque humilitatem Nostranm agnoscentes, trepida illa hora, qua ad Summi Pontificatus apicem adlecti sumus, asseverantem frontem reclinavimus. Nobis igitur esto propitius, grave Pastoris et patris onus ferentibus; atque iis omnibus etiam filiis carissimis, qui sacerdotali ordine insigniti sunt, et qui Nobis adiutricem validamque operam navant, adesto benignus.

Et tu, Beate Paule, vas electionis et Doctor gentium, qui Petri apostolatum participans, cum eius magisterio, cnitu et gloria consociaris, impetra nobis omnibus una simul congregatis tui spiritus ardorem, quo quattuordecim tuae epistulae perfusae fiammescunt, et quae hodie quoque, ut per mane aevum, velati lampades in Ecclesia refulgent.

Venerabiles Fratres ac dilecti filii, post binas has invocationes, de rebus praecipuis cupimus vobiscmn breviter colloqui, ob guas tractandas huc convenimus. Considerationi Nostrae ac vestrae ea proposita sunt, quae impenso atque incenso studio de christia.na singulorum ordinanda vita ac de pastorali provehendo ministerio in praecepta et normas tam prudenti luculentoque consilio redacta sunt, ut egregii ii viri, quos ad ea examinanda indicandaque invitavimus, suae probationis laudisque praeconio iam ea exornaverint. Agitur, ut nostis, de gravi praescriptoruni summa:, ad doctrinam et ad disciplinam quod attinet, quae si a clero populoque Romano, ut divina opitulante gratia fore confidimus, ad effec'tum diligenti cura deducta fuerint, ad religionem verique nominis socialem profectum idcirco etiam conferent, quod eadem praescripta cogitandi agendique rationibus nostrorum temporum respondent.

Episcopi sollicitudo, praeterquam ad recte suae Dioecesis ordinandam disciplinam, ad voluntates etiam crediti gregis attingendas permovendasque pertinet, ut quod obsoletum est renovetur, quod fatigatum et languidum roboretur, utque omnes novis additis viribus enutriantur et confirmentur.

In hac autem gravissima pulcherrimaque causa procuranda sacerdoti procul dubio praecipuas partes agit, idque ob privatae personae suae agendi modum, et ob peculiare suae vitae genus ac dignitatem.

Iamvero, ut probe nostis, sacerdotis persona sacra est ; atque adeo eius vita sanictitate exornetur oportet.

Sinatis igitur, Venerabiles Fratres ac dilecti fili, ut duobus hisce de rebus paterno vobiscum animo colloquamnr.

SACERDOTIS PERSONA
 SACRA EST

Ea mittimus, ne longa doctaque elucubratione vos fatigemus, quae plurima de hac re Sanctorum Patrum documenta monent, et quae recentes hodiernique scriptores novo proposito ordine, novoque stilo, ediderunt. Cupimus potius e duobus fontibus evangelicam et ecclesiastica doctrinam, caelesti perfusam luce, haurire: hoc est e Sanctorum Petri et Pauli epistulis, atque ex praeceptis decretisque Tridentinae Synodi. quae Catechismus Romanzrs, seu Catechismus Tridentini Concilii, Decessoris Nostri Sancti Pii V (anno 1566) auctoritate primum editus, et ab alio Decessore Nostro Clemente XIII e Venetorum gente (a. 1758-1769) iterum vulgatus, tam luculenter sapienterque illustrava. Quem quidem Catechismum Romanum Cardinalis S. R. E. Augustinus Valerio, qui cum S. Carolo Borromaeo amicitia coniungebatur, « divinitus datum Ecclesiae n asseveravit. Cupimus autem — idcirco etiam quod hoc volumen urbi honori est episcopalis Nostri muneris sedi — catechismi huius meritam laudem, opportunitatem utilitatemque in sua luce ponere, pro iis praesertim, qui in sacris praeparandis contionibus, ob modicum temporis spatium, in altiora studia incumbere nequeunt; atque pro iis etiam qui, ad disciplinas de re theologica et morali quod attinet, dictiones quaerunt dare definitas ac certas. Quae dum commendamus, Nostram subit mentem eorum annorum recordatio — veniam a vobis petimus, si haec breviter attingimus — cum laeta operosaque iuventute fruentes, libenter dedimus operam ut hoc volumen ac thesaurus pretiosissimus typis ederetur et cognosceretur a quam plurimis. « Ad iuvandam rempublicam christianam, et ad restituendam veterem Ecclesiae disciplinam nobis divinitus datum esse videtur... — haec verba ab antiquo Episcopo Veronensi mutuamur — vos qui aliquantum aetate processistis — hoc autem ad Nos et ad alios inter vos pertinet — legite hunc catechismum, septies et plusquam septies: mirabiles enim fructus ex eo percipietis ». Ut autem ad ea redeamus, de quibus agere cupimus, sacerdotis persona, quod iam diximus, sacra est; talis enim sollemni Ordinationis ritu efficitur. Primum praecipuumque munus, sacerdoti creditum, id postulati ut se ipse hostiam immaculatam offerat ad humani generis Redemptìonem, a Divino Servatore peractam, piene exsequendam. De hac sacerdotis coniunctione cum Christo, qua idem Crucis Sacrificium in ara iteratur, Tridentina Synodus haec admonet : « Divina res [est] tam sancti sacerdotii ministerium » (3). Haec sacri ordinis dignitas augetur, cum eidem potestas sacerdoti rollata adicitur absolvendi a peccatis: « Quis potest dìmittere peccata, nisi solus Deus? » (4).

Quamobrem haec divina oblatio, et hoc misericordiae exercitium, quo peccata condonantur nomine Iesu Christi, qui moriens pro peccatoribus se obtulit, et qui hodie quoque Ioannis Baptistae verbis consalutatur Agnus Dei qui tollit peccata mundi, tum gratior ad Deum admovetur, eum innocens, integer, immaculatus, a peccatis omnibus alienus et ad eaelum cotidie animo erectus sacerdos est, qui una cum Divino Redemptore semetipsum offert, eiusve nomine fratres suos a peccatis absolvit. Etenim — quod rette asseverari potest — ut Christus est Deus, ita sacrorum administer a Christo Deo agitur et quasi possidetur ac ducitur.

Iure meritoque Malachias propheta, cum de Veteris Testamenti sacerdote scribit, eum dilaudando appellat Angelum Domini.

Cum asseveramus, sacerdotis personam sacram esse, sponte convolat mens nostra ad altare Dei, quod ipse cotidie ascendit, et a quo descendit, ut varia sibi concredita munera exsequatur.

In fastigium illud, ubi sanctissima christiani cultus mysteria peragnnitur, intentis oculis intuetur adulescens sacrorum alumnus, ex eodemque, postquam per gradus congruam praeparationem adeptus erit, olim ad christifideles se convertet, qui quidem tunc solummodo sacerdotem hoc nomine dignum existimant, si nempe circumfusum sese exhibeat superna illa luce supernaque gratia, quae e divino sacrificio Missae proficiscuntur.

Suavis animi indoles, doctrinae copia, expolitus sermo, urbanitas pertinent ad eas dotes, quibus tamquam pulcherrimo pallio obtegitur atque exornatur humana sacerdotis dignitas; at supernaturalis illa virtus, quae eum aptum reddat ad divina mysteria et apostolatus opera digne peragenda, apud altare hauriri debet. Locus ille sacerdotem in primis addecet. Illine is christiano populo divina impertit praecepta. At cum christifideles alloquitur, eius sermo, interiore cogitatione paratus, templi Dei consuetudinem sapiat omnino oportet; atque sacra Missalis, Breviarii atque libri Ritualis verba ipsius animi penetralia imbuere debent, antequam resonent intra sacrarum aedium parietes.

Sive aegrotis adest, sive in sacrae Paenitentiae tribunali sedet, sive Baptismum administrat, sive in coemeterio funebres ritus celebrat, sacerdos semper liturgici cultus divitias incomparabilemque pulchritudinem ostendit.

Magis quam lampas, quae ante Eucharisticum altare ardet, fulgida sacrorum administrorum exempla efficiunt ut christifideles ad Iesum Christum cogitationes, animi affectus suosque oculos convertant. Quam ad rem apte scripsit Eminentissimus Cardinalis Manning: « Augustum Eucharistiae Sacramentum sacrum reddit tabernaculum, altare, tempium nec non ipsius sacerdotis domum. Ardebat quidem rubetum in monte Horeb; sed Ssznae Eucharistiae supernus fulgor supernaque vis sacerdotem ipsum atque omnia, quae ad eum pertinent, quodammodo afficiunt ».

SACERDOTIS VITA SANCTA
ESSE DEBET

Si igitur ad disserendum de sacro illo administro devenimus, qui ab antiquis sacerdotibus praenuntiabatur, magis magisque patet oportere omnino eius vitam summa sanctitate exornari. Hac sanctimonia enitentem Petrus Apostolus eum proponit in exordio primae epistulae suae, cum scribit « electis advenis dispersionis Ponti, Galatiae, Cappadociae, Asiae et Bithyniae» (5);  quarum regionum populi Nobis sane carissimi sunt, sed iam pro dolor a Iesu Christo abstracti, quamvis adhuc eius sectatores, qui illuc appulerint, quadam observantia humanitatisque officiis prosequantur. Ad eos enim Apostolorum Princeps divinae gratiae nuntium mittit «in sanctificationem Spiritus, in obedientiam, in aspersionem Sanguinis Iesu Christi: gratia vobis et pax multiplicetur» (6). Iamvero quid aliud significat haec «aspersio sanguinis», nisi Sacrificium corporis et sanguinis, ad quod faciendum Iesu Christi sacerdos destinatur et consecratur? Quam dictionem non modo in se veram, sed etiam arcanum aliquid quasi in auspicium portendentem, recentior Ecclesiae doctor hisce: verbis interpretatus est: «Christus magna sacerdotum tunica». Divinus nempe Redemptor quadam significatione sacerdotis tunica dici potest, quatenus sacer administer Iesu Christi sanctitate penitus imbui et informari debet secundum illud Apostoli Pauli: « Induimini Dominum Iesum Christum » (7).

Deinde vero in eadem epistula Beatus Petrus suos omnes electos filios, qui, ut ipse ait, gustarent quoniam dulcis est Dominus (8), intensissimo apostolici animi sui studio quasi ad excelsum sanctitudinis apicem adhortans, hisce verbis allocutus est: «Ad quem (Dominum) accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum: et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum offerre spirituales hostias, acceptabiles I)eo per Iesum Christum »(9). Ac denique: «Vos autem genus electum —asseverat — regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut virtutes annuntietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum» (10).

Ut facile animadvertitis, Venerabiles Fratres ac diletti filii, haec Apostoli verba non ad sacerdotale munus peculiariter pertinent, sed ampliore significatione ad universum christianorum populum, quandoquidem etiam singuli christifideles debent semet ipsos offerre Deo. Ex quo S. Thomas Aquinas hanc sapientem eduxit sententiam: « Totus ritus christianae religionis derivatur a sacerdotio Christi. Et ideo manifestum est quod character sacramentalis specialiter est character Christi; cuius sacerdotio configurantur fideles secundum sacramentales characteres; qui nihil aliud sunt qua,m quaedam participationes sacerdotii Christi, ah ipso Christo derivatae » (11).

Nunc autem, quae diserte hac de re S. Paulus Apostolus admonet, audiamus. In epistula enim ad Hebraeos et in secunda ad Timotheum excelsam Presbyterorum sacerdotii dignitatem summis laudibus effert, qui quidem ex hominibus assumpti, pro llominiblls constituuntur in iis quae sunt ad Deum, ut offerant dona et sacrificia pro peccatis (12). Ob quatti excelsam dignitatem gravibus lisce verbis eos admonet: «Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus : ut ei placeat, cui se probavit» (13). Quae perspicua sententia, cum sacram esse sacerdotis personam dare satis asseveret, praecipuas indicat causas luculentasque notas, quibus eius sanctitas inniti ac conformari debeat. O utinam nos, Dei sacerdotes haec verba semper consideremus, immo semper recte prompteque exaudiamus ! Iesii Christi exemplum imitemur, qui duodecim annos natus anxiae Matri suae ac Sancto Iosepho, qui vehementer dolentes se praebebant quod eum amisissent, hanc edidit admonitionem — futuris etiam sacerdotibus meditandam —: «Nesciebatis quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse?» (14).

Ut profecto noctis, S. Lucas Evangelista, qui hanc refert narrationem, aliis etiam in Evangelii sui paginis de generosa sacerdotum animi abalienatione agit a terrenis rebus, ac de serena et tranquilla eius mentis condicione et statu inter varias huius mundi vices ac procellas. Debet utique sacrorum administer inter homines vivere et conversari, tum praesertim cum pastorali sollicitudine tenetur et angitur, et cum caritatis munere premitur, quod etsi grave ei mandatum et officium est, interdum tamen potest pericula apponere sacerdotalis eius sanctitati vitae.

Ne gravemini, Venerabiles Fratres ac dilecti fini, duodecimum Evangeli S. Lucae caput integrum diebus hisce legere ac meditari, quod illustris Bibliorum exegeta, P. Hetzenauer, hoc generali titulo «De institutione discipulorum et turbarum» interpretando explanandoque, de bisce magni ponderis argumentis tractat : «De sinceritate et animo impavido — De avaritia vitanda — De sollicitudine superflua — De vigilantia — De dispensatione fideli — De separatione hominum — De probatione temporis» (15).

Gravia huius generis monita audiens, quae, ut diximus, in S. Lucae Evangelio leguntur, Apostolus Petrus candida illa, qua praestabat, animi simplicitate Iesum hisce verbis interrogava: «Domine, ad nos dicis lane parabolam, an et ad omnes?» (16). Divinus vero Redemptor sermonem non intermisit, sed monitiones suas ad prudentiam, ad moderationem adhibendam instanter impertiens iis praesertim, qui gravibus onerantur muneribus, et qui ad ardua obeunda ministeria, ut Petrus eiusque socii, divinitus vocantur. Ex quo luculenter colligitur non modo necesse esse ut sacerdos, qui verum Iesu Christi apostolum agere velit, virtutibus ìllis reapse eniteat, quibus omnes christifideles exornentur oportet, ut ipsorum vivendi modus postulat, sed etiam ut praeclaro exemplo suo ceteris praeluceat, et ad christianorum promovendum incrementum vìribus omnibus contendat, qui quidem iure meritoque in sua cuiusque paroecia sacerdotem sanctum requirunt, qui singulas familias ad caelestia munera, ad pacem, ad concordiam ad sanctitatemque sua doctrina suisque moribus revocet.

Atque heic opportunum ducimus ad S. Pauli praecepta satius enucleanda redire.

In Breviario, quod canonicas preces continet, diebus qui Natalicia Sollemnia subsequuntur, Ecclesia epistulam S. Pauli ad Romanos nobis legendam gustandamque proponebat (17). O quam miro, quam magnifico ac praeclaro modo refulget ex ea apostolici ac pastoralis studii doctrina ! Haec autem doctrina in duas dispertitur partes, quae quasi candidae alae supra divinae Redemptionis filios panduntur. In priore parte de Evangelio agitur, quatenus declarat ac revelat Dei iustitiam, cui nos omnes satisfacere debemus, non oriri neque demonstrari ex hominum philosophia vel ex Vetere Lege, sed Iesu Christi verbo ostendi; in altera vero de Evangelii virtute, quae credentes salvos facit, quae ab originali peccato, a peculiaribus commissis nostris, a Veteris Legis servitute et a mortis damnatione nos liberat; idque ob nobis impertitam Iesu Christi vitam, ob eius nempe gratiae vitam, et ob Sancti Spiritus auxilium, qui infirmitatibus medetur nostris, et qui «postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus» (18). Ex hac luculentissima doctrina novi sacerdotis sanctificatio pendet: ex divino nempe afflatti et gratia Spiritus Sancti, «quia secundum Deum postulat pro sanctis» (19). Etenim « diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti (20) idque ex eo fit quod Spiritus Sanctus voluntatem nostram confirmat nosque ad sanctitatem assequendam compellit. Haec autem verba ad mysterium ineditandum nos provocant sacerdotalis muneris, ad quod suscipiendum vocati sumus, et quod nos ad excelsa evehit. «Nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et iustificavit ; quos autem iustificavit, illos et glorificavit» (21).

Intento recogitate animo, Venera:biles Fratres et dilecti filii, quale privilegium et quam celsissimus honor sacerdotali animo nostro nostraeque vitae collata sint; quod quidem grave nobis parit officium nos imprimis ac deinde eos omnes, quos proximos habemus, ad sanctitatem revocandi!

Iesus Dei Filius ac sacerdos aeternus, primogenitus frater noster factus est; quamobrem cum simus una cum eo idcirco sacerdotes, ut Redemptionis opus per saeculorum decursum ac per omnes terrarum orbis partes propagemus, id humili nomini nostro nostroque animo splendorem incomparabilem ac dignitatem confert. Si Deus Pater eiusque Filius Iesus Christus pro nobis sunt — id animadvertit Doctor gentium in eadem epistula ad maiores nostros Romae commorantes data — si Dei Filius, dicimus, cuius sacerdotium participamus, pro nobis est, «quis contra nos?» (22) Quis nos separabit a caritate Christi Patri supplicantis pro nobis? «Tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius?» (23). 

Ne timeamus igitur. Victores semper erimus; immo aliquid magis quam victores ob eius auxilium et operam, qui nos ut fratres ad sacerdotium vocavit, nosque semper amavit ac diligit.

Paulinus nuntius, hac epistula datus, in parte altera, quae, ut diximus, quasi candida ala supra Redemptionis filios panditur, et quae mirandis hortamentis ac suasionibus renidet, ad officia nostra quod attinet erga Deum, erga proximos, erga nosmet ipsos, nos sapienter efficaciterque admonet, ut noxia omnia vitemus: ac nominatim iudicia iniuste vel temere edita, pusillorum offensionem seu scandalum, et alia non pauca. Itemque nos adhortatur, ut « imbecillitates infirmorum » (24) sustineamus et adiuvemus; cui hortamento haec suavis et ad permovendos animos aptissima sententia respondet: «unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem» (25);  itemque nos admonet, ut, Iesu Christi exempla secuti, «per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus» (26).

LECTIO EPISTULARUM SS. APOSTOLORUM
ET SACRAE LITURGIAE STUDIUM IMPENSUSQUE
AMOR ENIXE COMMENDANTUR

Venerabiles Fratres ac dilecti filii, cupimus admodum unumquemque vestrum paterno adhortari animo, ut hanc Pauli epistulam, mirandum prorsus apostolici sui studii opus, intente legatis ae meditemini. Procul dubio novae atque antea reconditae luces ex hae lectione sentebunt, quae animos vestros ineffabilibus consolationibus afficient.

Postremis hisce diebus, primo mane, cum mens Nostra iam ea recogitaret, quae hoc in colloquio, fidenter vobiscum habendo, diceremus, hoc est de sacerdotali animo per vitae sanctitatem Deo sacrando, quadam perturbatione trepidationeque paulisper affecti sumus, eam actionem eaque verba, a Iesu Christo prolata, quaerendo pervestigandoque, ex quibus id oritur ut Episcoporum omniumque sacerdotum consecratio rite habeatur. Eucharistici Sacrificii canonem legebamus. Dictiones omnes, itemque benedictionis et crucis signa ad sacrae liturgiae praescripta diligenter peracta erant; ac pietatis fervore, etsi non seraphico, humili tamen ac sincero commovebamur. Haec arcana verba super candidam hostiam et super calicem parum elevatum voce submissa et intenta edebamus: «Hoc est corpus meum» et «hic est calix sanguinis mei...». Sed res dulcis ac memoria retinenda subito eluxit Nobis, cum cetera verba demissiore etiam voce elicuimus, antequam genua fiecteremus, et calicem in populi conspectum attolleremus; id est: «Haec quotiescumque feceritis, in mei memoriam facietis»; quibus quidem verbis ea S. Lucae Evangelistae respondent: « Hoc facite in meam commemorationem » (27). Facile interdum, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, ut Nobis ita vobis etiam, sacras caerimonias agentibus, contingere potest ut mira horum verborum significatio non penitus perspiciatur.

Vota igitur facimus — atque unum hoc quoque sit e Romanae huius Synodi memorandis monitis — ut nos singuli cotidianam Eucharistici Sacrificii celebrationem impenso cum pietatis studio altere pergamus. Itemque angelum vitae nostrae custodem rogamus, qui sacris ritibus propitius adest, ut nos haec sacra verba secrete ad liturgiae praescripta, pronuntiantes, sed fidenter, sed amanter, sed quasi timide ac trepide, benigne suaviterque adiuvet ; haec sacra dicimus verba, quae divini erga nos Iesu Christi amoris testamentum quasi obsignantia, eius nostrum que sacerdotium reapse indicant ac veluti consecrant, atque ineffabilia sempiternaque gaudia, in hac et in perenni vita fruenda, mobis pollicentur.

Cum ad aram Divina Hostia cotidie litamus, tunc potissimum sacerdotali munere perfungimur. Circa nos tunc omnia silent atque exiguae humanae nostrae vires, quas totas uni aeterno atque summo Sacerdoti dicavimus, ab Ipso adhibentur ad suum renovandum sacrificium.

Alia autem dantur adiuncta, quae cum vividiorem fidem expostulent atque ad praestantiores divini cultus, magisterii caritatisque significationes pertineant, requirunt ut sacerdotis persona sacra sit eiusque vita sanctitate refulgeat.

Duo haec, scilicet persona et vita sacerdotis, ex quibus mirum in modum perfecta sacerdotis imago coalescit, lucem et vim suam e divina Liturgia percipiunt.

Hanc sacerdotalis vitae disciplinam, quae cotidianum doctrinae studium virtutisque exercitationem complectitur, vobis enixe commendamus.

Uberrima haec doctrinae, sapientiae ac pulchritudinis copia, si quidem sacerdotis mentem, animum et labia penitus afficiant, eidem faciliorem reddit animarum curam, atque interdum solacia suppeditare potest, quae vel flagrantissima ipsius optata sancta exsuperent.

Dilecti filii! Quemadmodum vobis patefecimus animi Nostri votum, ut pientissime sacris operemini, rubrieis diligenter servatis, ita pariter vos adhortamur, ut in sacrae Liturgiae studium incumbatis alacriter, eamque impenso amore prosequamini.

Amen, amen !

 


* AAS 52 (1960) 201-211.

(1) Luc. 1, 76, 77.

(2) Io, 13, 9.

(3) Sess. XXIII, c. 2.

(4) Marc. 2, 7.

(5) Petr. 1, 1.

(6) lbid. 2.

(7) Rom. 13, 14.

(8) Cfr. 1 Petr. 2, 3.

(9) Ibid. 2, 4-5.

(10) Ibid. 2, 9.

(11) Sum. Theol. III, q. 63, a. 3 e.

(12) Cfr. Hebr. 5, 1.

(13) 2 Tim. 2, 4.

(14) Luc. 2, 49.

(15) HETZENAUER, Novum Testamentum, Sumptibus Pustet, 1922.

(16) Luc. 12, 41.

(17) Cfr. c. 8 sq.

(18) Rom. 8, 26.

(19) Ibid. 8, 27.

(20) Ibid. 8, 28.

(21) Rom. 8, 29, 30.

(22) Ibid. 8, 31.

(23) Ibid. 8, 35.

(24) Ibid. 15, 1.

(25) Ibid. 15, 2.

(26) Ibid. 15, 4.

(27) Luc. 22, 19.

 

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana