Index   Back Top Print

[ LA ]

LITTERAE IN FORMA BREVIS SANCTISSIMI B. N. LEONIS XIII
DE SEPARATIONE CATHOLICORUM SYRO-MALABARENTIUM
A LATINIS, ET DE ERECTIONE DUORUM VICARIATUUM APOSTOLICORUM*

 

Quod iampridem Praedecessoribus Nostris in votis fuit, ut Ecclesiastica Hierarchia in Indiis Orientalibus constitueretur, id ex Apostolico munere, quo licet immeriti fungimur, efficere aggressi sumus. Quod cum praestiterimus Apostolicis Litteris, quarum initium Humanae Salutis Auctor kalendis Septembribus anno superiore datis, pro sollicitudine Ecclesiarum omnium Nobis divinitus commissarum, peculiarem curam Catholicorum ritus Syro-Malabarici habere voluimus, eaque in re eorumdem Praedecessorum Nostrorum vestigiis inhaesimus, qui nihil intentatum reliquerunt, ut praedicti ritus fideles in iisdem regionibus commorantes ad Catholicam veritatem et unitatem reducerentur, neque ullis postea conatibus haereticae vel schismaticae pravitatis ab ea se paterentur avelli. Quocirca ad eorumdem iidem, obedientiam et devotionem erga Apostolicam Sedem eo potiori modo remunerandam, quo in praesens rerum circumstantiae fieri posse suadebant, atque ut penes ipsos vera Christi Ecclesia maiora in dies incrementa suscipiat, auditis et assentientibus Archiepiscopis et Episcopis Indiae Centralis et Meridionalis in Civitatem Bangalorensem synodaliter convenientibus, praeside Ven. Fratre Apostolico Indiarum Orientalium Delegato, deque consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S.R.E. Cardinalium Congregationi Fidei Propagandae pro ritus Orientalis negotiis praepositorum, haec quae infrascripta sunt, constituenda censuimus. Itaque motu proprio, atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, praesentium vi mandamus, ut peracta rituali separatione Catholicorum Syro-Malabarentium a Latinis, duo pro illis constituantur Vicariatus Apostolici committendi Episcopis Latinis, qui sibi assumant Vicarium Generalem Syro-Malabarensem privilegio condecorandum exercendi proprio ritu Pontificalia, et Confirmationis Sacramentum, Chrismate tamen ab Episcopo consecrato, conferendi: nec non alios quatuor viros ecclesiasticos eiusdem gentis et ritus eligant, quorum consilio in omnibus ecclesiasticis negotiis utantur.

Insuper praecipimus ut praedictorum Vicariatuum Apostolicorum territorialis divisio fiat per naturales limites fluminis Aluvay, quod ab urbe Maleatur Malabaricam regionem intersecat usque ad mare prope urbem Cochin, ita ut primus vicariatus sit septentrionalis cum ordinaria residentia Apostolici Vicarii in urbe Trichoor, unde appellationem sumet, alter sit meridionalis cum ordinaria residentia prope Vicarii Apostolici in urbe Cottayam, a qua nomen accipiet. Decernentes praesentes Litteras firmas, validas et efficaces existere ac fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos spectat et in futurum spectabit in omnibus et per omnia plenissime suffragari; sicque in praemissis per quoscumque Iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum Palatii Apostolici Auditores, Sedis Apostolicae Nuncios, S.R.E. Cardinales etiam de latere Legatos, et alios quoslibet quacumque praeeminentia et potestate fungentes et functuros, sublata eis et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi et interpretandi facultate et auctoritate, iudicari ac definiri debere, atque irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, nec non Benedicti XIV Praedecessoris Nostri recol. mem. super divisione materiarum, aliisque speciali licet atque individua mentione ac derogatione dignis in contrarium facientibus quibuscumque. Porro praecipimus ut praesentium Litterarum transumptis seu exemplis, etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in Ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur quae adhiberetur ipsis praesentibus si forent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris, die XX Maii MDCCCLXXXVII, Pontificatus Nostri Anno Decimo.

 

M. Card. LEDOCHOWSKI


*ASS, vol. XIX (1886), pp. 513-514.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana