Index   Back Top Print

[ LA ]

LITTERAE SS.MI PATRIS LEONIS XIII
AD E.MUM ARCHIEPISCOPUM VESTMONASTERIENSEM
ET AD ALIOS PROVINCIAE EPISCOPOS
DE CATHOLICISMI LIBERALI ET RATIONALISMO*

 

Venerabiles Fratres
Salutem et Apostolicam Benedictionem.

In maximis occupationibus variisque acerbitatibus solatium Nobis non mediocre semper afferre consuevit summa et constans Episcoporum cum Apostolica Sede coniunctio. Qua laude abundare vos, Venerabiles Fratres, et antea cognoveramus, et hoc postremo tempore idem agnovimus; quo tempore communes litteras vestras, ad populum pro potestate datas, Nostris subiiciendas oculis curavistis, num responderent iudicio Nostro exquisituri.

Sapientes illae visae sunt et graves. Vos videlicet a Spiritu Sancto positi Episcopi regere suam quisque partem Ecclesiae Dei, nostis optime omnium quid postulet populorum vestrorum salus, atque id, quod facto opus est, tempestive suadetis et prudenter. Nimis est cognita pernicies, quae partim premit, partim impendet, ex opinionibus iis fallacissimis, quarum universum genus designari Catholicismi Liberalis appellatione solet. Magnitudinem discriminis quod in catholicum nomen apud Anglos hoc tempore intenditur, nequaquam augetis dicendo, sed cuiusmodi est exprimitis ; itemque in documentis praeceptisque Ecclesiae defixa, nihil ultra veritatem vestra excurrit, oratio. Quod enim docendo, quod monendo complexi estis, id est omne a Decessoribus Nostris saepe tractatum, a Patribus Concilii Vaticani distincte traditum, a Nobismetipsis non semel vel sermone illustratum, vel litteris.

Saluberrimum consilium, caveri a Rationalismo iussisse, qui callide versuteque grassatur, nec venenum est ullum fidei divinae nocentius. Similique ratione quid rectius, quam quod praeceptum a vobis est de obsequio Episcopis debito ? Siquidem episcopali subesse ac parere potestati nullo modo optio est, sed plane officium, idemque praecipuum constitutae divinitus Ecclesiae fundamentum.

Itaque hisce vos de rebus et laudamus magnopere et probamus. Quae autem commemoratis dolenter mala, et recte sentientibus ad praecavendum ostenditis, ex eo fere, ut prima ab origine, nascuntur quod mundani plus nimio valuere spiritus, refugientibus animis christianam consuetudinem patiendi, atque ad molliora defluentibus. Atqui conservare fidem inviolate et pro Christi causa propugnare, nisi magna et invicta a difficultatibus constantia, nemo homo potest. Dent igitur studiosius operam colendis animis, quotquot catholicum profitentur nomen; fidei grande munus prudentiae vigilantiaeque armis tueantur: élaborent vehementius in christianarum cultu atque exercitatione virtutum, potissimumque caritati, abnegationi, humilitati, rerumque caducarum contemptioni assuescant.

Adhortan' sumus alias, comprecari Deum omnipotentem insistèrent, ut ad religionem avitam universum Anglorum genus restituat: vim autem impetrandi per mores probos, per innocentiam vitae quaeri diximus oportere.

Iterum hodie monemus ac rogamus idem. Atque huius rei caussa propagari frequentarique piam Sodalitatem valde cupimus, titulo Mariae Matris Perdolentis auctoritate Nostra institutam. Ita nempe catholicos singulos convenit pro salute aliena contendere, ut studeant insimul suae, ad sanctitatem ipsimet omni ope connixi. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorifieent Patrem vestrum, qui in eoelis est. (Matth. V, 16).

Ad extremum sancta sit apud nostros observantia Romani Pontificatus; ac si qui ex adversariis auctoritatem eius aut elevare dictis, aut in suspicionem adducere nitantur, eos refellant non pavidi Venerabilis Bedae Ecclesiae doctoris obiecta sententia : Sed ideo beatus Petrus, qui Christum vera fide confessus, vero est amore secutus, specialiter claves regni coelorum et principatum iudiciariae potestatis accepit, ut omnes per orbem credentes intelligerent, quia quicumque ab unitate fidei, vel societate illius semetipsos segregent, tales nec vinculis peccatorum absolvi, nec ianuam possint regni coelestis ingredi. (Horn. lib. 16).

Divinorum munerum auspicem benevolentiaeque Nostrae paternae testem vobis, Venerabiles Fratres, populoque vestro Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die 11 februarii 1901, anno Pontificatus Nostri vicesimo tertio.

 

LEO PP. XIII


*ASS, vol. XXXIII (1900-1901), pp. 449-450.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana